PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

23.3.5 Propter quid autem et illic hic hoc dat signum et ubique. Nunc quidem dicens: Quando exaltaueritis filium hominis, tunc scietis quoniam ego sum. Nunc autem non dabitur uobis signum nisi signum Ione. Et hic rursus in tribus diebus suscitabo illud?
CLOSE
Griffolini

23.3.5 Quare et hic et alibi saepe numero hoc signum in medium affert?1470/1486/1530: affert. Cum exaltaueritisB/F: exaltauerit, inquit, filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Et iterum: Non dabitur uobis signum, nisi signum Ionae prophetae. Et hic iterum: In tribus diebus excitabo illud.
CLOSE
Griffolini-Montanus

23.3.5 Quare et hic et alibi saepenumero hoc signum in medium affert: Cum exaltaueritis, inquit, filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. et iterum: Non dabitur vobis signum, nisi signum Ionae prophetae. Et hic iterum: In tribus diebus excitabo illud.
CLOSE
Montfaucon

23.3.5 Cur et illic et hic et ubique hoc signum dat; modo dicens, cum exaltatus fuero; et, cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum; modo autem, et signum non dabitur vobis, nisi signum Jonae; atque hic rursum, in tribus diebus excitabo illud?