PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

23.2.6 quoniam cum Christus quando quia quidem speloncam latronum templum fieri ab ipsis ostendens quoniam ea que uendebantur a furto erant et rapina et auaritia, et ex alienis ditabantur calamitatibus. Quandoque uero domum negociationis, inuerecundas eorum cauponas enigmatice insinuans.
CLOSE
Griffolini

23.2.6 Sed cum speluncam latronum ab iis1530: his templum fieri dicit, ostendit, quae uendebantur a furto, rapina, auaritia, et alienis calamitatibus comparata. Cum autem domum negotiationis, impudentes eos in negociando significat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

23.2.6 Sed cum speluncam latronum ab his templum fieri dicit, ostendit, quae vendebantur, a furto, rapina, auaricia, et alienis calamitatibus comparata: cum autem domum negociationis, impudentes eos in negociando significat.
CLOSE
Montfaucon

23.2.6 Aliquando igitur templum ab illis speluncam latronum factum esse dicebat, ostendens illa quae vendebantur, furto parta fuisse, atque ex rapina et avaritia prodire, ipsosque ex aliorum calamitate ditescere; aliquando autem domum negotiationis dicit, impudentem negotiationem significans.