24.1.13 Vnde et propter quid? Quoniam omnia quecumque audiui a patre nota feci uobis. Propterea neque Iudeis signa dabat petentibus, quoniam temptantes petebant. Quare signa petere, temptantium est et tunc et nunc.
24.1.13 Vnde et quamobrem? Quia quaecunque audiui a patre nota feci uobis. Hac gratia nulla Iudaeis ne petentibus quidem signa ostendebat, quoniam temptandi gratia percontabantur. Nonne et nunc quoque signorum petitio temptantium est?
24.1.13 Vnde, et quam ob rem? Quia quaecunque audiui a patre, nota feci vobis. Hac gratia nulla Iudaeis ne petentibus quidem signa ostendebat, quoniam tentandi gratia percontabantur. Nonne et nunc quoque signorum petitio tentantium est?
24.1.13 Unde et quare? quia omnia quae audivi a Patre meo nota feci vobis. Idcirco neque Judaeis signa petentibus dabat, quia illi tentantes petebant. Annon ut olim, sic nunc quoque signa petere tentantium est?