Omelia XXIV (xxiii)
24.1.1 Cum autem esset Hierosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine eius. Christi temporibus alii in errore perstabant, alii veritatem oppugnabant, nonnulli eam complexi paulo post deserebant,
24.1.2 hos Christus seminibus comparauit, radices tantum in superficie diffundentibus, quae quamprimum arescunt.
24.1.3 Hos nobis euangelista in praesentia significat, sic dicens: Cum autem esset Hierosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius quae faciebat. Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis.
24.1.4 Firmiores erant discipuli, non signorum tantum gratia, sed et doctrinae Iesum secuti. Qui crassiori erant ingenio1603: ingenio, et, signis trahebantur: acutiori vero, prophetis et doctrina:
24.1.5 Quicunque igitur per doctrinam credentes ei adhaerebant, iis qui per signa crederent, constantiores erant: quos etiam Christus beatos appellauit dicens: Beati qui non viderunt et crediderunt.
24.1.6 Quod autem hi non vere crederent, ex sequentibus ostendit: Ipse enim, inquit, Iesus non credebat seipsum eis. Quare? Eo quod ipse nosset omnes, et quia ei opus non erat, vt quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine,
24.1.7 hoc est, non curabat exteriora verba, qui in ipsos animos ingreditur, qui in humanas cogitationes irrumpit, qui eorum feruorem mox infrigescere cognoscebat: neque ac si perfecti essent discipuli, eis fidebat, nec arcanorum doctrinam tanquam fidelibus credebat:
24.1.8 Humanorum autem cordium cognitio solius dei est, qui ea formauit. Tu enim, inquit, cognoscis corda solus.
24.1.9 Non opus erat Iesu testibus, ad eas quas formarat mentes cognoscendas. Norat igitur eorum infirmitati non credendum.
24.1.10 Homines enim, vtpote qui neque praesentia, neque futura intelligunt, cum fraudulentis et instabilibus saepenumero res suas sine suspicione communicant:
24.1.11 Christus autem non ita, vtpote qui abscondita cordium manifeste intuebatur. Tales multi sunt his quoque temporibus, qui sibi fidei nomen vendicant, facile ad credendum adducuntur, et inconstantes sunt, his neque nunc Christus fidit, plurima occulit:
24.1.12 et quemadmodum nos non eodem modo amicis nomine et re credimus, ita neque deus. Audi quid discipulis dicat: Non iam vos dico seruos. Vos amici mei estis.
24.1.13 Vnde, et quam ob rem? Quia quaecunque audiui a patre, nota feci vobis. Hac gratia nulla Iudaeis ne petentibus quidem signa ostendebat, quoniam tentandi gratia percontabantur. Nonne et nunc quoque signorum petitio tentantium est?
24.1.14 Sunt sane et hac nostra aetate qui quaerant, quare et nunc signa non fiunt? Si fidelis es, vt oportet: si Christum diligis, vt diligendus est, non indiges1603: indiget signis: signa enim incredulis dantur.
24.1.15 Cur igitur, inquis, Iudaeis non data sunt? Sunt inquam maxime. Quod si petentes aliquando non acceperunt, ideo factum est, quoniam non vt ab incredulitate desisterent, ea quaerebant: sed vt magis malicia sua obdurescerent.
24.1.16 Erat autem homo ex Pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum, hic venit ad Iesum nocte. Hic in euangelicae narrationis progressu Christo opitulatur: dicit enim, Lex nostra non iudicat quenquam, nisi prius audiat ab eo et cognoscat quid faciat.
24.1.17 Aduersus hunc Iudaei indignati dicebant: Interroga et vide, quod propheta ex Galilaea non surrexit. Hic etiam post passionem multum diligentiae in sepulturam dominici corporis adhibuisse perhibetur.
24.1.18 Venit enim, inquit, et Nicodemus, qui venerat ad Iesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae1603: myrrha, et aloes quasi libras centum: hic nunc afficiebatur quidem Christo, non tamen vt oportebat, neque quo debebat animo, sed adhuc Iudaica imbecillitate detinebatur:
24.1.19 ideo nocte venit, quia interdiu formidabat. Sed clementissimus deus, neque tam frigidum affectum pepulit, neque1603: om. obiurgauit, neque indignum sua duxit doctrina, sed multa cum mansuetudine eum alloquitur, et arcana aperit, obscure quidem, aperit tamen:
24.1.20 quippe quem longe magis venia dignum existimauit, quam qui malicia percontabantur. Illi enim nullo pacto poterant excusari: hic etsi reprehensioni, non tantae tamen erat obnoxius.
24.1.21 Quo modo igitur euangelista nihil tale de Nicodemo dixit, quemadmodum alibi, quod ex principibus multi crediderunt in eum, propter Iudaeos autem non confitebantur, ne extra synagogam fierent?
24.1.22 Quia id totum ex nocturna profectione significauit. Quid ergo, inquit? Rabbi, scimus quod a deo venisti magister: nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit deus cum eo.
24.2.1 Adhuc humi vertitur Nicodemus, adhuc humanam de Christo habet sententiam, et tanquam de propheta loquitur, nihil altum propter signa coniectatus. Scimus, inquit, quod a deo venisti magister.
24.2.2 Quid ergo noctu venis, et clanculum, ad eum qui diuina loquitur, qui a deo venit? Quid non aperte profiteris? Sed hoc neque dicit, neque reprehendit Iesus. Calamum enim contritum non confringet, inquit, et linum fumigans non extinguet.
24.2.3 Non contendet, inquit, neque clamabit. Et iterum: Non veni vt iudicem mundum, sed vt saluum faciam. Nemo potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit deus cum eo.
24.2.4 Adhuc secundum haereticos loquitur, qui dixerunt Christum in operibus suis alterius indiguisse auxilio. Quid ad hoc Christus? Considera quaeso humilitatem incredibilem.
24.2.5 Noluit dicere se nullius egere auxilio, omnia suapte facere potestate, esse dei dilectissimum filium, et eiusdem qua pater potentiae, eo quod difficile creditu videbatur.
24.2.6 Quod enim semper dixi, et nunc dicam, curae erat Christo a principio non tam quisnam esset ostendere, quam vt crederetur nihil contra patris facere voluntatem. Ideoque verbis saepenumero humilioribus locutus est, re autem quid posset, ostendit.
24.2.7 Miracula enim virtute summa operatus est. Volo, inquit, purgare. Talitha surge. Extende manum. Dimittuntur tibi peccata tua. Tace, obmutesce. Tolle grabbatum tuum, et vade in domum tuam.
24.2.8 Tibi dico malum daemonium exi ab hoc. Fiat tibi vt vis. Si quis vobis aliquid dixerit, dicite, quia domino his opus est. Hodie mecum eris in paradiso.
24.2.9 Audistis quia dictum est antiquis, Non occides1603: occidas: ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo temere, reus erit iudicio. Venite post me, faciam vos piscatores hominum.
24.2.10 Sic in omni euangelio summam eius deprehendimus authoritatem. In rebus quidem ipsis nemo ea quae fiebant reprehendere possit: nisi enim res ispae extitissent, et talem fuissent finem consecutae, qualem ispe iubebat, potuisset aliquis illorum dicere inania et superba fuisse illa praecepta.
24.2.11 Verum cum re euenerint, etiam inuitis silentium imposuit. In verbis autem Iudaei, vt erant impudentes, arrogantiam eius arguere potuissent.
24.2.12 Quam ob rem hoc in loco Nicodemum alloquens, nihil altum attingit, sed obscure ex humili ad superna erigit, admonetque se sibi ipsi sufficientem ad facienda miracula.
24.2.13 Perfectum enim ipsum genuit pater nullius indigentem, nullius rei humilis aut abiectae participem. Sed videamus quo modo hoc confirmet. Dixerat Nicodemus: Rabbi, scimus quia a deo venisti magister, et quod nemo potest facere quae tu facis, nisi fuerit deus cum eo.
24.2.14 Existimauit se magnum aliquid dixisse. Quid Christus? Vt ostenderet nondum vere cognitionis vestibulum attigisse, sed extra regiam aberrare, et ipsum, et quicunque eadem esset sententia, respondit:
24.2.15 Amen amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum dei. Hoc est, nisi iterum nascaris1603: noscaris, et vera imbuaris doctrina, longe a regno dei aberras.
24.2.16 Sed obscure dixit, et vt aequiori animo toleraret: non aperte1603: apte ad ipsum sermonem vertit, sed indefinito vtitur verbo, Nisi quis natus fuerit, tantum, non dicens, siue tu, siue quis alius, talem de me habet opinionem in regnum non recipietur.
24.2.17 Quod nisi hac ratione dixisset, nihil sane ad propositum id responsum. Hoc si Iudaei audissent, irrisissent profecto, et abiissent. Nicodemus autem et in hoc discendi studium prae se tulit,
24.2.18 et propterea obscure aliquando loquitur Christus, vt audientes attentiores reddat. Siquidem clarum et manifestum verbum fugit nonnunquam auditorem, obscurum autem etiam diligentiorem efficit.
24.2.19 Sententia autem est, Nisi genitus fueris denuo, hoc est, nisi spiritus per regenerationis lauacrum particeps efficiaris, non poteris veram de me opinionem concipere. Ista tua non spiritalis, sed animalis opinio est.
24.2.20 Non tamen his verbis vsus est: noluit enim pro viribus, et cognitione sua loquentem perterrere, sed ad maiorum cogitationem sine suspicione erigit. Nisi quis natus fuerit denuo. ἄνωθερ hoc in loco, alii e coelo, alii iterum exponunt.
24.2.21 Quippe qui non ita nascitur, non potest videre regnum dei. Regnum dei seipsum significat, ostendens se non esse id tantum, quod videtur, sed aliis opus esse oculis vt videatur.
24.2.22 Ad haec Nicodemus: Quo modo, inquit, potest homo nasci cum sit senex? Rabbi eum appellas, et a deo venisse dicis, et eius verba non suscipis? eo etiam verbo vteris, quod multam affert perturbationem.
24.2.23 Ea enim particula, quo modo, non multum credentium, sed adhuc terrena sapientium est. Nam et Sara propterea risit, quia quo modo parere posset, cogitauit, et alii multi hoc verbo vsi fide exciderunt.
24.3.1 Haeretici quoque hinc in sua perstant opinione, alii quidem quo modo natus est Christus, alii quo modo carnem accepit interrogant, et mentis suae imbecillitati immensam illam et ineffabilem subiiciunt substantiam,
24.3.2 quae importuna curiositas sapientibus fugienda est. Neque enim qui quo modo percontantur, id scient, et a vera excident fide. Propterea Nicodemus cum dubitaret, modum inquirit:
24.3.3 id enim sibi dici intelligebat, perturbatur, et rem non intelligit. Nam cum ad Christum tanquam ad hominem venisset, audiretque quam1603: om. ab homine longe maiora, et quae nemo vnquam audierat: et primum quidem ad id mentem erigit, caligine tamen perstringitur, neque perstat in fide, rei difficultate huc illucque distractus.
24.3.4 Ideo non posse id fieri primum asserit, inde apertius sibi declarari rogat. Nunquid, inquit, potest in ventrem matris suae iterato introire, et nasci?
24.3.5 Animaduertite quo nam pacto, qui humanis rationibus spiritalia permiserit, ridicula loquitur, et delirat tanquam ebrius, quoties diuinorum sensum perscrutatur, neque eum accipit.
24.3.6 Audiuit generationem, sed spiritalem non intellexit: sed ad carnis traxit vilitatem1603: vtilitatem, et tam admirabilem profundamque doctrinam naturali necessitati conglutinauit, deliramenta et ridiculas proponit dubitationes:
24.3.7 idcirco Paulus inquit, quod animalis homo non suscipit ea quae spiritus sunt. Verum Nicodemus Christum reuerenter alloquitur, non intellexit quae diceret, et impossibile id arbitratur, hoc tamen conticet.
24.3.8 Duo ei dubitationem faciebant, et generatio talis et regnum, neque enim regni nomen auditum erat a Iudaeis vnquam, neque huiusmodi generatio. Primum autem priorem partem aggreditur, quae maxime eius mentem mouerat.
24.3.9 Nos autem horum non ignari, diuina mysteria naturali ratione perscrutari caueamus, neque rerum humanarum necessitate illa agi existimemus, sed pietate summa omnia intelligamus, scripturis fidem adhibeamus.
24.3.10 Curiosus nanque et nimius rerum diuinarum perscrutator nihil proficit, nihil inuenit praeter vltimum supplicium. Audis natum Christum, crede: quo modo, noli disquirere, neque propter hoc tollas generationem, quod vltimae stulticiae est.
24.3.11 Nam si Nicodemus, generatione non illa ineffabili, sed hac, quae dei gratia prouenit, audita, quoniam nihil magnum animo concepit, sed terrenis tantum inhaesit, tenebris perfusus est ac dubitauit: quanto hi digni supplicio, qui admirandam illam et omnem superantem rationem et intellectum tanto studio quaerunt, inuestigant, perscrutantur?
24.3.12 Nihil enim tam obscuris obducitur tenebris, quam humana cogitatio, quae omnia ad terram reducit, nec patitur coelitus lumen accipere. Vilissima profecto et multum habet luti terrena cogitatio:
24.3.13 ideo superna nobis aqua opus est, vt abluti et quantum fieri potest, mundi coelum petamus, et coelestibus imbuamur disciplinis:
24.3.14 hoc autem et animi bonitate et vitae rectitudine assequimur: neque enim intempestiua inuestigatione duntaxat, sed corruptis quoque moribus humana mens in tenebris versatur.
24.3.15 Quare Paulus ad Corinthios inquit, Lac vobis potum dedi, non escam. Nondum enim poteratis, sed ne nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis. Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis:1603: estis?
24.3.16 Et ad Hebraeos, et alibi frequenter hanc malorum dogmatum causam Paulum afferentem quiuis videre poterit. Anima enim affectibus implicita, nequit profecto magnum aliquid, aut generosum intueri, sed tanquam lippitudine quadam perturbata, in tenebris versatur.
24.3.17 Mentis igitur oculos a tam grauissimo morbo liberemus, illuminemus, nolimus inter spinas semen iacere. Quaenam haec spinarum copia nostis, etsi tacemus, saepenumero audistis Christum praesentis vitae solicitudines et diuitiarum fraudes, spinas appellasse, et merito sane. Nam quemadmodum spinae steriles sunt, ita et diuitiae.
24.3.18 Quemadmodum illae eos qui tangunt, lacerant: ita harum cupiditas. Quemadmodum facile igni comprehenduntur, et odio habentur agricolis: ita huius seculi negocia. Postremo vt inter spinas ferae, viperae, scorpii, delitescunt: ita in fraudibus diuitiarum.
24.3.19 Verumenimuero dilectissimi, spiritus sancti igne et spinas consumamus, et bestias effugemus: vt agricolae agrum purgatum reddamus, inde spiritalibus aquis irrigemus, plantemus oliuam fructiferam, plantam vtique mitissimam et semper virentem, quae illuminat, quae nutrit, quae bonam facit valetudinem:
24.3.20 haec eleemosynae sunt officia, quae tanquam signaculum est eam possidentibus. Haec planta ne morte quidem arescit, sed semper viret, mentem illuminat, animi vires nutrit, ac etiam robustiores efficit.
24.3.21 Hanc si perpetuo amplectemur, fidenter et sponsum adire, et thalamum ingredi poterimus: cuius vtinam omnes fiamus participes, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, nunc et semper, et in secula seculorum, Amen.