24.1.15 Qualiter igitur Iudeis non data sunt ait? Maxime quidem data sunt. Si uero est ubi et petentes non acceperunt, quia non ut ab infidelitate eriperentur hec petebant, sed ut magis ipse certificaret malitiam.
24.1.15 Cur igitur, inquis, Iudaeis non data sunt? Sunt, inquam, maxime. Quod si petentes aliquando non accoeperunt, ideo factum est, quoniam non ut ab incredulitate desisterent, ea quaerebant1470: queirebant, sed ut magis malitia sua obdurescerent.
24.1.15 Cur igitur, inquis, Iudaeis non data sunt? Sunt inquam maxime. Quod si petentes aliquando non acceperunt, ideo factum est, quoniam non vt ab incredulitate desisterent, ea quaerebant: sed vt magis malicia sua obdurescerent.
24.1.15 Cur Judaeis, inquies, non data sunt? Data certe sunt. Siquando vero petentes non acceperint, illud ideo factum est, quod non ut ab infidelitate liberarentur haec petiissent, sed ut sese magis in nequitia confirmarent.