Homilia XXIV (xxiii)
24.1.1 Cum autem esset Hierosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine eius. Christi temporibus alii in errore perstabant, alii ueritatem oppugnabant. Nonnulli eam complexi paulopost deserebant.
24.1.2 Hos Christus seminibus comparauit, radices tantum in superficie diffundentibus, quae quam primum arescunt.
24.1.3 Hos nobis Euangelista in praesentia significat: Cum1530: Cum autem esset Hierosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine eius, uidentes signa quae faciebat. Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset eos.
24.1.4 Firmiores erant discipuli non signorum tantum gratia, sed doctrinae Iesum secuti. Qui crassiori erant ingenio, signis trahebantur, acutiori uero prophetis et doctrina,
24.1.5 quibus qui crediderant, signis deinde magis confirmabantur. Hos Christus beatos appellauit: Beati qui non uiderunt et crediderunt.
24.1.6 Quod autem hi non uere crederent, ex sequentibus ostendit: Ipse enim, inquit, Iesus non credebat se ipsum eis. Quare? Eo quod ipse nosset omnes, et quia ei opus non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine. Ipse enim sciebat, quid esset in homine,
24.1.7 hoc est, non curabat exteriora uerba1530: uerbo, qui in ipsos animos ingreditur, qui in humanas cogitationes irrumpit, qui eorum feruorem mox refrigescere1470/1486/1530: infrigescere cognoscebat, neque ac si perfecti essent discipuli, eis fidebat, nec arcanorum doctrinam tanquam fidelibus credebat.
24.1.8 Humanorum autem cordium cognitio solius dei est, qui ea formauit. Tu enim, inquit, cognoscis corda solus.
24.1.9 Non opus erat Iesu testibus ad eas, quas formarat mentes cognoscendas. Norat igitur eorum infirmitati non credendum.
24.1.10 Homines enim utpote qui neque praesentia, neque futura intelligunt, cum fraudulentis et instabilibus saepe numero res suas sine suspitione communicant.
24.1.11 Christus autem abscondita cordium manifeste intuebatur. Tales multi sunt his quoque temporibus, qui sibi fidei nomen uendicant, facile ad credendum adducuntur, his neque nunc Christus fidit, plurima occulit,
24.1.12 et quemadmodum nos non eodem modo amicis nomine et re credimus, ita neque deus. Audi quid discipulisF: discipulus dicat: Non iam uos dico seruos. Vos amici mei estis.
24.1.13 Vnde et quamobrem? Quia quaecunque audiui a patre nota feci uobis. Hac gratia nulla Iudaeis ne petentibus quidem signa ostendebat, quoniam temptandi gratia percontabantur. Nonne et nunc quoque signorum petitio temptantium est?
24.1.14 Sunt sane et hac nostra aetate, qui querant. Quare et nunc signa non fiunt?1470/1486: fiunt Si fidelis es, ut oportet, si Christum diligis, ut diligendus est, non indiges signis. Signa enim incredulis dantur.
24.1.15 Cur igitur, inquis, Iudaeis non data sunt? Sunt, inquam, maxime. Quod si petentes aliquando non accoeperunt, ideo factum est, quoniam non ut ab incredulitate desisterent, ea quaerebant1470: queirebant, sed ut magis malitia sua obdurescerent.
24.1.16 Et erat1530: Erat autem homo ex pharisaeis Nicodemus nomine princeps Iudaeorum. Hic uenit ad Iesum nocte. Hic in Euangelicae narrationis progressu Christo opitulatur. Dicit enim: Lex nostra non iudicat quenquam, nisi prius audiat ab eo. Et cognoscat, quid faciat.
24.1.17 Aduersus hunc Iudaei indignati dicebant: Interroga et uide quod propheta ex Galilaea non surrexit. Hic etiam post passionem multum diligentiae in sepulturam dominici corporis adhibuisse perhibetur.
24.1.18 Venit enim, inquit, et Nicodemus, qui uenerat ad Iesum nocte primum, ferens mixturam myrrae et aloes quasi libras centum. Hic nunc afficiebatur quidem Christo, non tamen ut oportebat, neque quo debebat animo, sed adhuc Iudaica imbecillitate detinebatur.
24.1.19 Ideo nocte uenit, quia interdiu formidabat. Sed clementissimus deus neque tam frigidum affectum pepulit, neque obiurgauit, neque indignum sua duxit doctrina, sed multa cum mansuetudine eum alloquitur, et arcana aperit, obscure quidem aperit tamen.
24.1.20 Quippe qui longe magis uenia dignum existimauit, quam qui malitia percontabantur. Illi enim nullo pacto poterant excusari, hic et si reprehensioni, non tantae tamen erat obnoxius.
24.1.21 Quomodo igitur Euangelista nihil tale de Nicodemo dixit, quemadmodum alibi, quod ex principibus multi crediderunt in eum, propter Iudaeos autem non confitebantur, ne extra synagogam fierent?
24.1.22 Quia id totum ex nocturna profectione significauit. Quid ergo inquit:1470/1486/1530: inquit? Rabi, scimus quod a deo uenisti. Nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit deus cum eo.
24.2.1 Adhuc humi uertitur Nicodemus. Adhuc humanam de Christo habet sententiam, et tanquam de propheta loquitur, nihil altum propter signa coniectatus. Scimus, inquit, quod a deo uenisti magister.
24.2.2 Quid ergo noctu uenis et clanculum ad eum qui diuina loquitur, qui a deo uenit? Quid non aperte profiteris? Sed hoc neque dicit, neque reprehendit Iesus. Calamum enim contritum non confringes, inquit, et linum ardentem1530: ardens non extinguas.
24.2.3 Non dicet, inquit, neque clamabit. Et iterum: Non ueni ut iudicem mundum, sed ut saluum faciam. Nemo potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit deus cum eo.
24.2.4 Adhuc secundum hereticos loquitur, qui dixerunt Christum in operibus suis alterius indiguisse auxilio. Quid1470: Quod ad hoc Christus? Consydera, quaeso, humilitatem incredibilem.
24.2.5 Noluit dicere se nullius egere auxilio, omnia suapte facere potestate, esse dei dilectissimum filium, et eiusdem qua pater potentiae, eo quod difficile creditu uidebatur.
24.2.6 Quod enim semper dixi, et nunc dicam, curae erat Christo a principio, non tam quisnam esset ostendere, quam ut crederetur nihil contra patris facere uoluntatem. Ideoque uerbis saepe numero humilioribus locutus est, re autem quid posset, ostendit.
24.2.7 Miracula uirtute summa operatus est. Volo, inquit, purgare. Talitha1470/1486/1530: Tabitha, surge. Extende manum. Dimittuntur tibi peccata tua. Tace, obmutesce. Tolle grabattum tuum, et uade in domum tuam.
24.2.8 Tibi dico malum daemonium exi ab hoc. Fiat tibi ut uis. Siquis uobis aliquid dixerit, dicite quia domino his opus est. Hodie mecum eris in paradiso.
24.2.9 Audistis quia dictum est antiquis, non occides?1470/1486/1530: occides. Ego autem dico uobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Venite post me et1470/1486/1530: om. faciam uos fieri1470/1486/1530: om. piscatores hominumF: hominem.
24.2.10 Sic in omni Euangelio summam eius deprehendimus in rebus auctoritatem, et quo nam pacto ei quispiam credidisset, nisi secundum iussa res finem assecutae essent.1470/1486/1530: essent? Potuisset1470/1486/1530: Potuissent inania derideri praecoepta.
24.2.11 Verum cum re euenerint, etiam inuitis silentium imposuit. Ex solis enim uerbis Iudaei, ut erant impudentes, stultitiam eius arguere potuissent.
24.2.12 Quamobrem hoc in loco Nicodemum alloquens, nihil altum attingit, sed obscure ex humili ad superna erigit, admonetque se sibi ipsi sufficientem ad facienda miracula.
24.2.13 Perfectum enim ipsum genuit pater nullius indigentem, nullius rei humilis aut abiectae participem. Sed uideamus quomodo hoc confirmet. Dixerat Nicodemus: Rabbi, scimus quia a deo uenisti magister, et quod nemo potest facere quae tu facis, nisi fuerit deus cum eo.
24.2.14 Existimauit se magnum aliquid dixisse. Quid Christus? Vt ostenderet non dum uerae cognitionis uestibulum attigisse, sed extra regiam aberrare, et ipsum et quicunque eadem esset sententia, respondit:
24.2.15 Amen, amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest uidere regnum dei, hoc est, nisi iterum nascaris, et uera imbuaris doctrina, longe a regno dei aberras.
24.2.16 Sed obscure dixit, et ut aequiori animo toleraret, non aperte ad ipsum sermonem uertit, sed indefinito utitur uerbo: Nisi quis renatus fuerit, tantum non dicens siue tu, siue quiuis1470/1486/1530: quis alius, talem de me habet opinionem, in regnum non recipietur.
24.2.17 Quod nisi hac ratione dixisset, nihil sane ad propositum id responsum. Hoc si Iudaei audissent, irrisissent profecto, et abiissent. Nicodemus autem et in hoc discendi studium prae se tulit.
24.2.18 Et propterea obscure aliquando loquitur Christus, ut audientes attentiores reddat. Siquidem clarum et manifestum uerbum fugit non nunquam auditorem, obscurum autem etiam diligentiorem efficit.
24.2.19 Sententia autem est: Nisi genitus fueris denuo, hoc est, nisi spiritus per regenerationis lauacrum particeps efficiaris, non poteris ueram de me opinionem concipere. Ista tua non spiritalis, sed animalis opinio est.
24.2.20 Non tamen his uerbis usus est. Noluit enim pro uiribus et cognitione sua loquentem perterrere. Sed ad maiorum cogitationem sine suspitione erigit. Nisi quis renatus fuerit denuo. Denuo hoc in loco, alii e caelo, alii iterum exponunt.
24.2.21 Quippe qui non ita nascitur, non potest uidere regnum dei. Regnum dei se ipsum significat, ostendens non esse id tantum quod uidetur, sed aliis oculis opus esse1530: opus esse oculis, ut uideatur.
24.2.22 Ad haec Nicodemus: Quomodo, inquit, potest homo nasci, cum sit senex? Rabbi eum appellas, et a deo uenisse dicis, et eius uerba non intelligis? Eo etiam uerbo uteris, quod multam affert perturbationem.
24.2.23 Ea enim particula, quomodo, non multum credentium, sed adhuc terrena sapientium est. Nam et Sarra propterea risit, quia quomodo parere posset, cogitauit. Et alii multi hoc uerbo fide exciderunt.
24.3.1 Haeretici quoque hinc in sua perstant opinione. Alii quidem quomodo natus est Christus, alii quomodo carnem accoepit, interrogant, et mentis suae imbecillitati immensam illam et ineffabilem subiiciunt substantiam.
24.3.2 Quae importuna curiositas sapientibus fugienda est. Neque enim qui quomodo percontantur, id scient, et a uera excident fide. Propterea Nicodemus cum dubitaret, modum inquirit.
24.3.3 Id enim sibi dici intelligebat, perturbatur, et rem non intelligit. Nam cum ad Christum tanquam ad hominem uenisset, audiretque quam1470: quamquam ab homine longe maiora, et quae nemo unquam audierat, primum ad id mentem erigit, caligine tamen praestringitur1470/1486/1530: perstringitur, neque perstat in fide rei difficultate huc illuc1530: illucque distractus.
24.3.4 Ideo non posse id fieri primumB: om. asserit. Inde apertius sibi declarari rogat: Nunquid potest, inquit1470/1486/1530: inquit potest, in uentrem matris suae iterato introire et renasci?
24.3.5 Animaduertite quo nam pacto qui humanis rationibus spiritalia admiscet, ridicula loquitur,B: loquitur? et delirat tanquam ebrius, quotiens diuinorum sensum perscrutatur, neque eum accipit?1470/1486/1530: accipit.
24.3.6 Audiuit generationem sed spiritalem non intellexit, sed ad carnis traxit uilitatem1486: utilitatem, et tam admirabilem et1470/1486/1530: om. profundam1530: profundamque doctrinam naturali necessitati conglutinauit. Deliramenta et ridiculas proponit dubitationes.
24.3.7 Iccirco Paulus inquit quod: Animalis homo non suscipit ea quae spiritus sunt. Verum Nicodemus Christum reuerenter alloquitur. Non intellexit, quae diceret, et impossibile id arbitratur. Hoc tamen conticet.
24.3.8 Duo1470/1486/1530: Duo ei dubitationem faciebant, et generatio talis et regnum. Neque enim regni nomen auditum erat a Iudaeis unquam, neque huiusmodi generatio. Primum autem priorem partem aggreditur, quae maxime eius mentem mouerat.
24.3.9 Nos autem horum non ignariB: ignorari diuina mysteria perscrutari caueamus, neque rerum humanarum necessitate illa agi existimemus. Sed pietate summa omnia intelligamus, scripturis fidem adhibeamus.
24.3.10 Curiosus nanque et nimius rerum diuinarum perscrutator, nihil proficit, nihilB: nihil, nihil inuenit praeter ultimum supplicium. Audis natum Christum. Crede. Quomodo. Noli disquirere. Neque propter hoc tollas generationem, quod ultimae stultitiae est.
24.3.11 Nam si Nicodemus generatione non illa ineffabili, sed hac quae a1470/1486/1530: ei gratia prouenit audita, quoniam nihil magnum animo concepit, sed terrenis tantum inhaesit, tenebris perfusus est, quanto ii1530: hi digni supplicio, qui admirandam illam et omnem superantem rationem et intellectum tanto studio quaerunt, inuestigant, perscrutantur?B: perscrutantur:
24.3.12 Nihil enim tam obscuris obducitur tenebris quam humana cogitatio, quae omnia ad terram reducit, nec1470/1530: ne patitur celitus lumen accipere, uilissima profecto et ad lutum omnia referens.
24.3.13 Ideo superna nobis aqua opus est, ut abluti et quantum fieri potest mundi, caelum petamus, et caelestibus imbuamur disciplinis.
24.3.14 Hoc autem et animi bonitate, et uitae rectitudine assequimur. Neque enim intempestiua inuestigatione duntaxat, sed corruptis quoque moribus humana mens in tenebris uersatur.
24.3.15 Quare Paulus ad Corinthios inquit: Lac uobis potum dedi non escam. Non dum enim poteratis, sed ne nunc quidem potestis. Adhuc enim carnales estis. Cum sit inter uosB: nos zelus et contentio, nonne carnales estis?B: estis:
24.3.16 Et ad Ebreos et alibi frequenter hanc malorum dogmatum causam Paulum afferentem quiuis uidere poterit. Anima enim affectibus implicita nequit profecto magnum aliquid aut generosum intueri, sed tanquam lippitudine quadam perturbata in tenebris uersatur.
24.3.17 Mentis igitur oculos1530: oculos a tam grauissimo morbo liberemus, illuminemus, nolimus inter spinas semen iacere. Quae nam haec spinarum copia?1530: copia Nostis, et si taceamus1486/1530: tacemus. Saepe numero audistis Christum praesentis uitae sollicitudines et diuitiarum fraudes, spinas appellasse, et merito sane. Nam quemadmodum spinae steriles sunt, ita et diuitiae.
24.3.18 Quemadmodum illae qui tangunt, lacerant, ita harum cupiditas. Quemadmodum facile igni comprehenduntur, et odio habentur agricolis, ita huius saeculi negocia. Postremo ut inter spinas, ferae, uiperae, scorpii delitescunt, ita in fraudibus diuitiarum.
24.3.19 Verum enim uero, dilectissimiB: dilectissime, spiritus sancti igne et spinas consumamus, et bestias effugemus, ut agricolae agrum purgatum reddamus. Inde spiritalibus aquis irrigemus, plantemus oliuam fructiferam, plantam utique mitissimam, et semper uirentem, quae illuminat, quae nutrit, quae bonamB: bonum facit ualitudinem.
24.3.20 Haec eleemosynae sunt officia, quae tanquam signaculum est cum1530: eam possidentibus. Haec planta ne morte quidem arescit, sed semper uiret, mentem illuminat, animi uires nutrit, ac etiam robustiores efficit.
24.3.21 Hanc si perpetuo amplectemur, fidenter et sponsum adire, et thalamum ingredi poterimus, cuius utinam omnes fiamus participes. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria simul et spiritui sancto nunc et semper et in saecula saeculorum1470/1486/1530: seculorum Amen.