PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

24.2.18 Propterea enim et manifeste multis in locis loquitur Christus ad interrogationem eorum qui audiunt erigere uolens et attentiores operati. Nam quod quidem manifeste dictum est, et transcurrit multociens auditorem. Quod autem immanifestum est, circumscrutatiorem eum facit et studiosum.
CLOSE
Griffolini

24.2.18 Et propterea obscure aliquando loquitur Christus, ut audientes attentiores reddat. Siquidem clarum et manifestum uerbum fugit non nunquam auditorem, obscurum autem etiam diligentiorem efficit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

24.2.18 et propterea obscure aliquando loquitur Christus, vt audientes attentiores reddat. Siquidem clarum et manifestum verbum fugit nonnunquam auditorem, obscurum autem etiam diligentiorem efficit.
CLOSE
Montfaucon

24.2.18 Ideo enim obscure saepe loquitur Christus, ut auditores et ad interrogandum promtiores, et ad operandum expeditiores reddat. Nam quod clare dicitur, auditorem saepe fugit; quod autem obscurum est, attentiorem studiosioremque reddit.