Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia XXIV (fol. 42rb-44ra)

24.1.1 Vt erat Iherosolimis in pascha in festo, multi crediderunt in eum. Hominum qui tunc hii quidem errori attendebant, hii uero ueritati adherebant. Sed eorum quidam parum eam sapientes, rursus ab ea excidebant.

24.1.2 Hos et Christus enigmatice ostendens, seminibus comparabat, que non secundum profundum iniacent, sed radices in superficie terre habent.

24.1.3 Quos et uelociter perire dixit: Eos et euangelista hic nobis ostendit ita dicens. Vt autem erat Iherosolimis in festo in pascha multi crediderunt in eum, considerantes signa eius que faciebat. Ipse uero Ihesus non credebat se ipsum eis.

24.1.4 Illi enim cautiores erant discipuli quicumque non a signis accesserunt solum sed a doctrina. Nam grossiores quidem signa trahebant. Racionabiliores uero prophetie.

24.1.5 Quicumque denique a doctrina detenti sunt hii hiis qui a signis erant potiores. Hos tales et Christus beatificat, dicens: Beati qui non uiderunt et crediderunt.

24.1.6 Quoniam autem propriorum erant hii, ostendit et inductio. Ipse enim ait: Ihesus non credebat se ipsum eis. Propterea quia ipse cognoscebat omnes, et quoniam non opus erat ut quis testaretur de homine. Ipse enim cognoscebat quid esset in homine.

24.1.7 Non intendebat exterioribus uerbis, corda audiens ipsa et ad mentem intrans horum et temporaneum calorem sciens manifeste, non confidebat in eis, ut discipulis perfectis neque committebat omnia dogmata eis ut iam firmiter fidelibus factis.

24.1.8 Est uero que sunt in corde hominum scire eius qui plasmauit, singulariter corda est dei. Tu enim, ait, scis corda solus.

24.1.9 Non indigebat igitur testibus ut propriorum plasmatum discat mentem. Vnde neque a temporanea fide in eis confidebat.

24.1.10 Nam homines quidem neque presentia neque futura scientes, multociens et hiis qui dolose accedunt et hiis qui paulo post desistent omnia sine aliqua subtractione et dicunt et committunt.

24.1.11 Christus autem non ita. Nouit enim eorum ineffabilia omnia manifeste. Tales multi et nunc sunt. Fidei quidem nomen non habentes flamme uero aliquo, facile mobiles et facile ductiles. Propterea neque nunc ei Christus se ipsum credit, sed ampliora occulta.

24.1.12 Sicut enim nos non hiis qui simpliciter sunt amici, sed in propriis confidimus, ita et Christus. Audi denique quid ait discipulis suis prope crucem. Non ultra dico uos seruos, amici mei estis.

24.1.13 Vnde et propter quid? Quoniam omnia quecumque audiui a patre nota feci uobis. Propterea neque Iudeis signa dabat petentibus, quoniam temptantes petebant. Quare signa petere, temptantium est et tunc et nunc.

24.1.14 Etenim et nunc sunt qui querunt et dicunt. Propter quid non signa fiunt? Si enim fidelis es ut esse oportet, et si diligis Christum ut diligere oportet, non opus habes signis. Hec enim infidelibus data sunt.

24.1.15 Qualiter igitur Iudeis non data sunt ait? Maxime quidem data sunt. Si uero est ubi et petentes non acceperunt, quia non ut ab infidelitate eriperentur hec petebant, sed ut magis ipse certificaret malitiam.

24.1.16 Et erat homo ex phariseis Nichodemus nomine princeps Iudeorum. Hic uenit ad Ihesum nocte; hic et in medio euangeliorum uidetur eum qui est pro Christo facere sermonem. Dicit enim lex nostra non iudicat aliquem nisi prius audierit.

24.1.17 Ad hunc et Iudei anxiantes dixerunt. Interroga et uide quoniam propheta a Galilea non surrexit. Sed et post crucem multam curam sepulture dominici corporis.

24.1.18 Venit enim ait et Nichodemus qui uenit ad Ihesum nocte, ferens mixturam mirre et aloes quasi libras centum. Sed et hic dispositus erat quidem circa Christum. Non enim ut oportebat, neque cum mente decenti. Etenim adhuc a Iudaica detinebatur infirmitate.

24.1.19 Propterea et nocte uenit, trepidans in die hoc facere, sed clemens deus neque ita eum expulit, neque redarguit, neque sua doctrina priuauit eum, sed et cum multa mansuetudine ei loquitur, et dogmata ei aperit ualde excelsa. Enigmatice uero, sed tamen aperit.

24.1.20 Multo enim magis uenia dignus erat, hiis qui per malitiam hec faciebant. Nam illi quidem extra omnem sunt excusationem, hic autem similiter et detestationi erat obnoxius, sed tamen non tante.

24.1.21 Qualiter igitur euangelista nichil tale quidem dixit alibi, quoniam et ex principibus multi crediderunt in eum. Propter Iudeos autem non confitebantur, ut non extra synagogam fierent.

24.1.22 Hic autem omnem per eam que secundum noctem presentiam enigmatice ostendit. Quid igitur hic ait? Rabbi, nouimus quia a deo uenisti magister. Nullus enim hec signa potest facere que tu facis, nisi sit deus cum eo.

24.2.1 Adhuc inferius uertitur Nichodemus, adhuc humanam habet de eo mentem, et ut de propheta loquitur, nichil magnum nisi a signis ymaginans. Nouimus ait quia a deo uenisti magister.

24.2.2 Quid igitur nocte uenis et latens ad eum qui inde uenit? Quid non cum propalatione loqueris? Sed nichil horum dixit Ihesus, neque redarguit eum. Calamum enim contritum non franget ait, et lignum fumigans non extinguet.

24.2.3 Et rursus: Non litigabit neque clamabit, sed et ipse Christus. Non ueni ait ut iudicem mundum, sed ut saluem mundum. Nullus potest hoc signa facere, nisi fuerit deus cum eo.

24.2.4 Vides qualiter humiliter et secundum hereticos loquitur. In operationem enim eum missum et aliorum auxilio indigentem hec facere que agebat dicebat. Quid igitur Christus. Et uide condescensionis superhundantiam.

24.2.5 Dicere quidem quoniam et nullorum indigeo auxilio aliorum. Sed cum potestate omnia ago. Etenim filius sum naturalis dei, et eiusdem cum eo qui genuit uirtutis, renuit interim et quod obuium esset auditori;

24.2.6 id quod enim semper dico, hoc et nunc dicam quoniam studium erat, erat Christo non ita interim dignitatem reuelare suam, ut suadere quoniam nichil ex aduerso agebat patri; propterea in uerbis quidem multis in locis moderate loquens uidetur. In rebus autem non ita facit.

24.2.7 Etenim cum mirificat, cum potestate omnia facit, dicens: Volo mundare. Puella resurge. Extende manum. Dimittuntur tua peccata. Sile refrenare. Tolle grabatum tuum et uade in domum tuam.

24.2.8 Tibi dico malignum demonium exi ab eo, fiat tibi ut uis. Si quis uobis dixerit quid? dicetis quoniam dominus hiis opus habet. Hodie mecum eris in paradyso.

24.2.9 Audistis quia dictum est antiquis: Non occides. Ego autem dico uobis quoniam qui nascitur fratri suo inaniter reus erit iudicio. Venite post me faciam nos piscatores hominum.

24.2.10 Et ubique multam uidemus auctoritatem existentem eius, aliter autem et in rebus quidem nullus utique reprehenderet ea que fiebant? Qualiter enim? Nam siquidem non euenirent que dicebantur, neque finem haberent qualem uidebat habere. Vtique quis dicere illorum, quoniam amentie erant que iniungebat.

24.2.11 Quia uero eueniebant, et inuitos eos obstruebat consummationis eorum que fiebant ueritas. In sermonibus autem poterant multociens secundum suam inuerecundiam quam habebant amentie causare eum, et gloriationem iaculari ei.

24.2.12 Ideoque ei et in Nichodemo nunc manifeste quidem nichil excelsum loquitur. Enigmatice autem eum ab humilitate reducit, docens quoniam sufficiens ipse est sibi in miraculorum demonstratione.

24.2.13 Perfectum enim eum genuit pater, et sufficientem sibi ipsi quasi nichil habentem imperfectum. Sed uideamus qualiter hoc et ille construit. Dixit ille: Rabbi, nouimus quoniam a deo uenisti magister, et quoniam nullus potest facere que tu facis, nisi fuerit deus cum illo.

24.2.14 Extimauit magna aliqua dixisse de Christo. Quid igitur Christus? Ostendens quoniam neque in ianuam debentis de eo cognitionis ascendit, neque preforibus stetit, sed alicubi et extra regum errat adhuc et ipse et quicumque utique, alius hec dicit, et neque ad ueram se inclinauit cognitionem, qui hanc de unigenito habent opinionem. Quid ait?

24.2.15 Amen amen dico tibi. Nisi quis natus fuerit desuper, non potest uidere regnum dei. Hoc est. Si tu non natus fueris desuper et dogmatum susceperis certitudinem. Alicubi extra erras et longe a regno es celorum.

24.2.16 Sed ita quidem manifestare non dicit. Vt autem minus grauem faciat sermonem, non ad ipsum protendit manifestare. Sed simpliciter indeterminate dicit. Nisi quis natus fuerit, fere ostendens quoniam et si tu et si quicumque aliquis fuerit talia de me opinans extra regnum est.

24.2.17 Quia si non hoc uolens construere hec dicebat et incompacta ad ea que dicta sunt responsio esset. Igitur Iudei quidem, si hec audissent et deridentes utique discessissent, hic uero et in hoc amorem discipline ostendit.

24.2.18 Propterea enim et manifeste multis in locis loquitur Christus ad interrogationem eorum qui audiunt erigere uolens et attentiores operati. Nam quod quidem manifeste dictum est, et transcurrit multociens auditorem. Quod autem immanifestum est, circumscrutatiorem eum facit et studiosum.

24.2.19 Quod autem dicit tale est. Nisi natus fueris desuper, nisi participaueris spiritu quidem per lauachrum regnionis, non potest de me decentem opinionem suscipere. Hec enim non spiritualis est opinio, sed animalis.

24.2.20 Sed ita quidem non dixit, rennuens eum tangere ea que a se ipso inferentem interim et quantum capiebat loquentem. Reducit autem insuspicabiliter ad maiorem cognitionem eum, dicens: Nisi quis natus fuerit desuper, hoc est id est desuper hic, hii quidem de celo aiunt.

24.2.21 Alii uero a principio, eum qui non ita natus est, impossibile est ait uidere regnum dei, se ipsum hic ostendens et iudicans, quoniam non hoc est quod uidetur, sed aliis oculis opus est ad uidendum eum.

24.2.22 Hec audiens, Nichodemus ait: Qualiter potest homo nasci senex existens? Rabbi eum uocas et a deo uenisse dicis et non suscipis ea que dicuntur. Sed eam que multam perturbationem inducit dictionem, loquens ad magistrum.

24.2.23 Hoc enim qualiter, eorum qui non ualde credunt est, et eorum qui a terra sunt adhuc quia et Sarra propterea loquta est, quia hoc id est qualiter dixit. Et alii multi hoc querentes, a fide ceciderunt.

24.3.1 Ita et heretici manent in heresi hanc multis in locis dictionem proferentes. Et hii quidem eorum dicentes qualiter deus incarnatus est. Alii autem qualiter mansit impassibilis, et ei que propriarum cogitationem est infirmitati, infinitam illam subicientes substantiam.

24.3.2 Hec igitur scientes fugere oportet intemporaneam hanc multam inuestigationem. Neque enim hoc id est qualiter scient hec qui quaerunt, et a fide ceciderunt recta. Propterea et hic propter anxietatem modum exquirit.

24.3.3 Etenim intellexit quod et ad ipsum dicitur quod dicitur et turbatur et stupet, et inadmiratione est ueniens quidem ut ad hominem. Audiens autem maiora quam ab homine et que nullus quidem, ad altitudinem eorum que ducuntur interim. Obtenebratur autem et non stabat ubique circumdelatus et continue et excidens a fide.

24.3.4 Ideoque imminet construens hanc impossibilitatem, ut et apertiorem et manifestiorem eum prouocet doctrinam. Non potest enim ait in uentre matris sue secundo introire et nasci?

24.3.5 Videtis qualiter cum propriis cogitationibus euerterit aliquis spiritualia desiderabilia loquitur et delirare uidetur et ebrius esse? Cum circumscrutetur circa id quod deo uidetur ea que dicta sunt et non suscipiat fieri confessionem.

24.3.6 Audiuit natiuitatem sed spiritualem. Non intellexit spiritualem sed ad spiritualem humilitatem carnis traxit quod dictum est et magnum ita dogma et excelsum, a naturali consequentia dependere fecit. Propterea delirationem plasmat de reliquo et questiones derisibiles.

24.3.7 Et Paulus dicit quoniam animalis homo, non suscipit ea que sunt spiritus sancti. Verumptamen et in hoc reuerentiam que Christo custodit. Non enim exprobrans quod dictum est, sed impossibile esse extimans siluit.

24.3.8 Duo enim erant. Que? Natiuitas talis et regnum. Neque enim regni nomen auditum est apud Iudeos umquam, neque natiuitas talis sed interim circa prius stat. Quod maxime eius mentem concutiebat.

Morale xxiiii. De non inuestigando cogitationibus diuina sed fide et directa uita.

24.3.9 Hec igitur scientes, non cogitatione ea que de deo queramus, neque apud nos consequentiam ducamus ea que illinc sunt. Neque necessitati nature, submittamus sed pie omnia intelligamus credentes sicut dixerunt scripture.

24.3.10 Circumscrutator enim et multum inuestigator, nichil lucratur. Cum non inueniendo autem quod querit, et uindictam dabit ultimam. Audistis quoniam genuit, crede quod audisti hoc autem id est qualiter non queras. Neque propter hoc rennue natiuitate. Amentie enim hoc est ultime.

24.3.11 Si enim hic audies natiuitatem non illam ineffabilem, sed hanc que secundum gratiam, quia nichil magnum de ea suspicatus est, et terrestria propterea obtenebratus est et anxiatus qui horribilissimam illam et omnem supergredientem intellectum et rationem circumscrutantur et multum inuestigant, quanto utique erunt digni supplicio.

24.3.12 Nichil enim ita tenebrositatem uersutam facit ut humana cogitatio a terra omnia loquens et non sustinens illuminari desuper. Multum enim habet limum terrestrem, excogitatio.

24.3.13 Propterea nobis superioribus limphis opus est ut limo subsistente, quantumcumque eius est purum, hoc desuper feratur, et hiis que illinc sunt doctrinis commisceatur.

24.3.14 Erit autem hoc cum et animam deuotam et rectam ostenderimus uitam. Est enim est et amoribus corruptis non ab intemporanea inuestigatione solum obscurari mentem.

24.3.15 Ideo Paulus scripsit Corinthiis, dicens: lac uobis in potum dedi non escam. Nundum enim potuistis, sed neque adhuc potestis nunc. Adhuc enim carnales estis? Vbi enim in uobis litigatio et zeli et distancie, nonne carnales estis?

24.3.16 Sed et in ea que ad Hebreos est epistola et multis aliis in locis pernitiosorum, dogmatum hanc uidebit quis utique Paulum causam esse dicentem: Passionibus enim subiectam animam necesse est non posse magnum quid et nobile uidere. Sed sicut a quadam lippitudine turbatam caliginem sustinere difficillimam.

24.3.17 Vt igitur et uidere et audire possimus, expurgemus dilecti nos ipsos. Illuminemus lumen cogitationis. Ne seminemus in spinis. Quid autem spinarum enigma? Nostis et si nos non dicamus. Etenim audistis Christum sollicitudinem presentis uite et deceptionem diuitiarum, spinarum uocantem nomine decenter.

24.3.18 Sicut enim ille infructuose, ita et hee; sicut enim ille eos qui tangunt cruentant, ita et hee passiones; sicut facile captabiles igni et odiose agricultori spine, ita et mundi res; et sicut spinis fere occultantur et serpentes et scorpiones, ita et indeceptione diuitiarum.

24.3.19 Sed succendamus igne spiritus spinas omnes et ut has consumemus et feras effugemus ut puram prebeamus agricole aream, ut postquam purgauimus, spiritualibus eam irrigemus limphis, et plantemus fructiferam oliuam mittissimam plantam semper uiridem illuminatiuam nutritiuam sanitatis factiuam.

24.3.20 Hec enim omnia elemosina habet ut signaculum existens, omnium eorum qui possident eam hanc neque mors superueniens siccat plantam, sed stetit semper illuminans mentem nutriens neruos anime fortitudinem potentiorem eius operans.

24.3.21 Si hanc habuerimus continue, poterimus cum propalatione et sponsum uidere et thalamum intrare. Quo fiat omnes nos potiri gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu in secula seculorum amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY