PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

24.3.9 Hec igitur scientes, non cogitatione ea que de deo queramus, neque apud nos consequentiam ducamus ea que illinc sunt. Neque necessitati nature, submittamus sed pie omnia intelligamus credentes sicut dixerunt scripture.
CLOSE
Griffolini

24.3.9 Nos autem horum non ignariB: ignorari diuina mysteria perscrutari caueamus, neque rerum humanarum necessitate illa agi existimemus. Sed pietate summa omnia intelligamus, scripturis fidem adhibeamus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

24.3.9 Nos autem horum non ignari, diuina mysteria naturali ratione perscrutari caueamus, neque rerum humanarum necessitate illa agi existimemus, sed pietate summa omnia intelligamus, scripturis fidem adhibeamus.
CLOSE
Montfaucon

24.3.9 Haec cum sciamus, ne ratiocinio divina scrutemur, neque ad naturalem rerum seriem illa referamus, vel naturali necessitati subjiciamus; Sed pie omnia cogitemus, credentes Scripturae dictis.