Commentarius

[Homilia XXIV]

24.1.1 Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in eum. Tunc ex hominibus illis, alii quidem in errore perstabant, alii veritatem amplexabantur; verum ex his nonnulli brevi tantum retinebant illam, et ab ea demum excidebant.

24.1.2 Hos Christus subindicavit, quando ipsos seminibus comparavit, quae non profundas mitterent radices, sed eas in superficie terrae ponerent, quos cito perire dixit.

24.1.3 Hos quoque hic commemorat Evangelista cum ait: Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in eum, videntes ejus signa quae faciebat. Ipse autem Jesus non se credebat eis.

24.1.4 Firmiores erant discipuli, qui non signis tantum, sed etiam doctrina permoti accesserunt. Crassiores quippe signa pertrahebant, ratione praeditos prophetiae et doctrina.

24.1.5 Quotquot igitur per doctrinam capti sunt, hi signorum sequacibus firmiores erant; quos et Christus beatos praedicabat his verbis: Beati qui non viderunt et crediderunt.

24.1.6 Quod autem illi non veri essent discipuli probat id quod subjungitur: Ipse Jesus non se credebat eis. Quare? Quia omnia noverat, et quia opus non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.

24.1.7 Id est, verba non curabat, qui in ipsa corda penetrat et mentes; et cum fervorem illorum temporaneum esse sciret, non fidebat eis ut perfectis discipulis: non omnia ipsis dogmata tradebat; quasi fidem firmiter essent amplexi.

24.1.8 Nosse autem ea quae in corde hominum sunt, illius tantum est, qui finxit sigillatim corda, nempe solius Dei; nam tu, inquit, cognoscis corda solus.

24.1.9 Non egebat testibus, ut eas quas formaverat mentes cognosceret; ideoque temporaneae ipsorum fidei non confidebat.

24.1.10 Homines quippe, qui neque praesentia neque futura norunt, saepe dolose accedentibus et paulopost recessuris omnia sine ullo metu dicunt et tradunt.

24.1.11 Christus vero non item; nam arcana eorum omnia probe sciebat. Tales nunc sunt multi, qui fidelium quidem nomen habent, sed versatiles et inconstantes sunt; ideo Christus non se credit eis, sed plurima ipsis occultat.

24.1.12 Ut enim nos non amicis quibuslibet, sed veris fidimus; ita et Deus. Audi itaque quid Christus discipulis dicat: Non jam dico vos servos: vos enim amici mei estis.

24.1.13 Unde et quare? quia omnia quae audivi a Patre meo nota feci vobis. Idcirco neque Judaeis signa petentibus dabat, quia illi tentantes petebant. Annon ut olim, sic nunc quoque signa petere tentantium est?

24.1.14 Nam sunt hodieque qui quaerunt ac dicunt; Cur non etiam nunc signa fiunt? Si fidelis es ut esse debes, si amas Christum ut amare par est, non opus habes signis: haec enim infidelibus dantur.

24.1.15 Cur Judaeis, inquies, non data sunt? Data certe sunt. Siquando vero petentes non acceperint, illud ideo factum est, quod non ut ab infidelitate liberarentur haec petiissent, sed ut sese magis in nequitia confirmarent.

24.1.16 Et erat homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine, princeps Judaeorum: hic venit ad Jesum nocte. Hic et in medio Evangelio Christum defendere videtur; ait enim: Lex nostra neminem judicat, nisi prius audiat ab eo.

24.1.17 Adversus hunc Judaei indignabantur dicentes: Interroga et vide quia propheta ex Galilaea non surrexit. Post crucem etiam magnam pro Dominici corporis sepultura curam adhibuit.

24.1.18 Venit, inquit, Nicodemus, qui venerat ad Dominum nocte, ferens mixturam unguenti et aloes quasi libras centum. Hic jam nunc bene affectus erat erga Christum, nec tamen quantum par erat, neque eo quo oportebat animo, sed adhuc Judaica imbecillitate detinebatur.

24.1.19 Ideo noctu venit, quia interdiu id facere formidabat. Sed benignus Deus neque repulit, neque redarguit, nec doctrina sua privavit: verum cum mansuetudine magna ipsum alloquitur, sublimiaque ipsi dogmata aperit; aenigmatice quidem, aperitque tamen.

24.1.20 Multo magis enim venia dignus ille erat, quam ii qui maligne idipsum agebant. Illi enim omni sunt excusatione indigni; hic vero improbandus quidem erat, sed non tantopere.

24.1.21 Cur ergo Evangelista nihil tale de illo dixit? Dixit quidem alibi, ex principibus multos in illum credidisse; sed propter Judaeos non illum confessos esse, ne extra Synagogam ejicerentur.

24.1.22 Hic vero omnia ista per illum noctu aditum subindicavit. Quid ergo ait? Rabbi, scimus quod a Deo venisti magister: nemo enim potest facere haec signa quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.

24.2.1 Adhuc Nicodemus humi repit, adhuc humanam de Christo sententiam habet, et de illo quasi de propheta loquitur, nihil altum ex signis conjectans: Scimus, inquit, quod a Deo venisti magister.

24.2.2 Cur ergo noctu et clam venis ad eum qui divina loquitur, qui a Deo venit? Cur non cum fiducia loqueris? Verum hoc non dixit Jesus, neque redarguit illum: Calamum enim conquassatum non confringet, inquit, et lignum fumigans non exstinguet.

24.2.3 Idem quoque rursum: Non contendet, inquit, neque clamabit; ac rursum, Non veni ut judicem mundum; sed ut salvum faciam mundum. Nemo potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.

24.2.4 Adhuc ille secundum haereticorum sententiam loquitur, qui dicit, ab alio moveri, et aliorum ope indigere, ut hoc faciat. Quid ergo Christus? Vide indulgentiae illius magnitudinem.

24.2.5 Non dixit, aliorum auxilio non egeo; sed cum potestate omnia facio: nam verus sum Dei Filius, et eamdem quam genitor potestatem habeo: interim vero id efferre noluit, ut audienti sese accommodaret.

24.2.6 Nam quod semper dico, hoc nunc repetam, id Christum interim studuisse, non ut dignitatem suam revelaret, sed ut persuaderet se nihil contra Patris voluntatem facere. Ideoque in verbis saepe moderatus deprehenditur, in rebus non item.

24.2.7 Cum enim miracula edit, cum potestate omnia facit dicens: Volo, mundare, Talitha, surge. Extende manum; dimittuntur tibi peccata: Tace, obmutesce; tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.

24.2.8 Tibi dico malum daemonium, Exi ab ipso. Fiat tibi sicut vis. Si quis vobis dixerit aliquid, dicite quia Dominus his opus habet. Hodie mecum eris in paradiso.

24.2.9 Audistis quia dictum est antiquis, Non occides: ego autem dico vobis, quia qui irascitur fratri suo temere, reus erit judicio. Venite post me, et faciam vos piscatores hominum.

24.2.10 Ubique certe magnam videmus ejus auctoritatem. In rebus enim nemo ea quae facta sunt reprehendere possit. Quomodo possit? Nam si ea quae ille dicebat non effectum et finem consequuta essent, potuisset quis dicere praecepta illa ex arrogantia prodiisse.

24.2.11 Quia vero eveniebant, rei veritas illos vel invitos ad silentium compellebat. In verbis autem impudentes cum essent, poterant illum ut arrogantem carpere.

24.2.12 Ita nunc Nicodemum alloquens, nihil sublime aperte dicit, sed per aenigmata ipsum ab humili sententia deducit, ostendens se sibi ipsi sufficere ad miracula patranda.

24.2.13 Perfectum enim illum Pater genuit, sibique ipsi sufficientem, et nihil imperfectum habentem. Sed videamus quo pacto hoc ille confirmet. Dixit ille: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, et quod nemo potest facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.

24.2.14 Existimavit se magna quaepiam de Christo dixisse. Quid ergo Christus? ostendens illum ne ad limina quidem verae cognitionis accessisse, nec vel in vestibulo esse, sed extra regiam aberrare et eum et alium quemvis haec dicentem, necdum ad veram appropinquasse notitiam, qui talem de Unigenito opinionem haberet: quid ait?

24.2.15 Amen, amen dico tibi, nisi quis natus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei; hoc est, Nisi tu natus fueris desuper, et accuratam dogmatum cognitionem acceperis, foris aberras, et procul es a regno caelorum.

24.2.16 Verum id non clare dicit; et ut minus onerosum id quod dicebatur esset, non ipsum aperte alloquitur, sed indeterminate dicit, nisi quis natus fuerit; ac si diceret: sive tu, sive quivis alius haec de me sentiat, is extra regnum est.

24.2.17 Nisi enim haec illa mente dixisset, responsio non ad propositum esset. Hoc si Judaei audissent, deridentes discessuri erant. Hic autem discendi studium prae se tulit.

24.2.18 Ideo enim obscure saepe loquitur Christus, ut auditores et ad interrogandum promtiores, et ad operandum expeditiores reddat. Nam quod clare dicitur, auditorem saepe fugit; quod autem obscurum est, attentiorem studiosioremque reddit.

24.2.19 Hoc autem significat: Nisi natus fueris desuper; nisi per lavacrum regenerationis Spiritum acceperis, non potes ad rectam de me opinionem pervenire. Haec tua opinio non spiritualis, sed animalis est.

24.2.20 Non tamen his verbis usus est, ne illum pro facultate sua loquentem terreret; sed ad majorem illum cognitionem sine suspicione erigit, cum dicit, Nisi quis renatus fuerit desuper. Illud desuper, quidam de caelo dicunt significare; alii vero, a principio.

24.2.21 Is enim qui non sic natus fuerit, inquit, non potest videre regnum Dei; seipsum significans, et ostendens id non esse quod solum videtur; sed aliis opus esse oculis, ut Christus videatur.

24.2.22 His auditis Nicodemus ait: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? Rabbi eum appellas, et a Deo venisse dicis, nec ejus verba admittis, dictumque profers magistro, quod possit magnam afferre perturbationem?

24.2.23 Illud enim quomodo, non admodum credentium dubitationem effert, sed eorum qui adhuc terrenis haerent. Nam Sara ideo risit, quia, quomodo, dixit: aliique multi hac interrogatione usi a fide exciderunt.

24.3.1 Sic et haeretici in sua perstant haeresi pari modo interrogantes; dicunt enim alii, Quomodo incarnatus est? alii, Quomodo natus? cogitationumque suarum infirmitati, immensam illam subjiciunt substantiam.

24.3.2 Quae cum sciamus, intempestivam illam curiositatem vitare oportet. Neque enim quomodo haec facta sint scient unquam ii qui hasce movent quaestiones, et a recta fide excident. Ideo Nicodemus dubius modum quaerit.

24.3.3 Intellexit enim ea quae Christus dicebat ad se spectare, turbatur, caligine repletus, haeret, utpote qui se hominem adiisse putet, et majora audiat quam quae ad hominem pertinere possint, quaeque nemo unquam audierit; mentem quidem erigit ad dictorum sublimitatem; sed obtenebratur, nec consistere potest: undique circumfertur, et frequenter ex fide excidit.

24.3.4 Ideoque persistit impossibilia tentans, ut Jesum ad clariorem doctrinam evocet. Numquid potest, inquit, homo in ventrem matris suae iterato introire, et nasci?

24.3.5 Animadvertite, quando quis propriis cogitationibus spiritualia permittit, quomodo ridicula proferat; ac delirare videatur ut ebrius, quando praeter Dei placitum, dicta curiosius scrutatur, neque fidei assensum praebet?

24.3.6 Audivit generationem, nec intellexit eam spiritualem esse; sed in carnis vilitatem dictum pertraxit, tantumque tam sublime dogma ad naturalem rerum seriem deduxit. Ideo nugas et ridiculas quaestiones jam comminiscitur.

24.3.7 Idcirco Paulus dicebat: Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus. Verumtamen hic etiam Nicodemus reverentiam erga Christum servat. Neque enim dictum irrisit, sed impossibile esse putans siluit.

24.3.8 Duo namque dubitationem afferre poterant, generatio talis, et regnum. Nondum enim regni nomen apud Judaeos auditum fuerat, neque generatio hujusmodi. Sed interim in priori consistit, quod ejus mentem maxime exagitabat.

24.3.9 Haec cum sciamus, ne ratiocinio divina scrutemur, neque ad naturalem rerum seriem illa referamus, vel naturali necessitati subjiciamus; Sed pie omnia cogitemus, credentes Scripturae dictis.

24.3.10 Nam curiosus indagator, nihil lucratur, ac praeterquam quod id quod quaerit non inveniet, extremas etiam dabit poenas. Audis Patrem genuisse? id quod audisti crede; quomodo autem ne quaeras; neque ideo generationem abneges: hoc enim extremae improbitatis esset.

24.3.11 Nam si Nicodemus audita generatione, non illa ineffabili, sed hac generatione secundum gratiam; quia nihil magnum de illa cogitavit, sed humana tantum et terrena commentus est, in dubium et caliginem conjectus est; qui tremendam illam generationem, quae et rationem et mentem omnem exsuperat, curiose scrutantur et explorant, quanto supplicio digni fuerint?

24.3.12 Nihil enim tantas parit tenebras, quantas humana ratio, quae terrena semper loquitur, neque supernam illuminationem admittit. Luteas quippe versat et terrenas cogitationes.

24.3.13 Ideo supernis nobis fluentis est opus, ut luto deposito, quidquid in mente purum est sursum feratur, et cum divinis dogmatibus commisceatur.

24.3.14 Illud vero tunc contingit, cum et animam probam et rectam vitam exhibemus. Potest enim, potest utique non ex intempestiva modo curiositate, sed etiam ex morum pravitate mens nostra obscurari.

24.3.15 Idcirco Paulus Corinthiis dicebat: Lac vobis potum dedi, non escam. Nondum enim poteratis; sed ne nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis. Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis?

24.3.16 In Epistola quoque ad Hebraeos et alibi saepe apud Paulum haec dicitur esse pravorum dogmatum causa. Anima enim affectibus dedita non potest quid magnum aut generosum intueri; sed ceu quadam lippitudine perturbata, densissimis tenebris subjecta est.

24.3.17 Expurgemus itaque nosmetipsos, illuminemus luce cognitionis: ne semen in spinas jaciamus. Quaenam haec sit spinarum copia nostis, etsi nos taceamus. Saepe namque Christum audistis praesentis vitae solicitudinem, divitiarumque fallaciam spinarum nomine vocantem; et jure quidem.

24.3.18 Quemadmodum enim illae infructuosae sunt, ita et divitiae; ut illae tangentes se lacerant, sic et haec vitia animam: ac quemadmodum spinae igne facile absumuntur, et odiosae agricolis sunt; ita et res mundanae: ac sicut in spinis ferae, viperae, scorpii occultantur; ita et in divitiarum fallacia.

24.3.19 Verum immittamus Spiritus ignem, ut et spinas consumamus, et purum paremus agricolae arvum; deinde vero spiritualibus ipsum rigemus alveis. Plantemus olivam fructiferam, mitissimam arborem semperque virentem, illuminantem, nutrientem, valetudini aptam.

24.3.20 Haec omnia in se habet eleemosyna, quae quasi sigillum est ipsam possidentibus. Hanc arborem ne mors quidem ipsa arefacit: sed stat illa semper mentem illuminans, nervos animae fovens, vires integras servans, robustioremque reddit animam.

24.3.21 Si perpetuo illam habeamus, poterimus cum fiducia Sponsum videre, et in thalamum intrare; quem nos omnes assequi contingat gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, quicum Patri gloria simulque Spiritui sancto, nunc et semper et in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY