24.1.20 Multo enim magis uenia dignus erat, hiis qui per malitiam hec faciebant. Nam illi quidem extra omnem sunt excusationem, hic autem similiter et detestationi erat obnoxius, sed tamen non tante.
24.1.20 Quippe qui longe magis uenia dignum existimauit, quam qui malitia percontabantur. Illi enim nullo pacto poterant excusari, hic et si reprehensioni, non tantae tamen erat obnoxius.
24.1.20 quippe quem longe magis venia dignum existimauit, quam qui malicia percontabantur. Illi enim nullo pacto poterant excusari: hic etsi reprehensioni, non tantae tamen erat obnoxius.
24.1.20 Multo magis enim venia dignus ille erat, quam ii qui maligne idipsum agebant. Illi enim omni sunt excusatione indigni; hic vero improbandus quidem erat, sed non tantopere.