PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

24.2.11 Quia uero eueniebant, et inuitos eos obstruebat consummationis eorum que fiebant ueritas. In sermonibus autem poterant multociens secundum suam inuerecundiam quam habebant amentie causare eum, et gloriationem iaculari ei.
CLOSE
Griffolini

24.2.11 Verum cum re euenerint, etiam inuitis silentium imposuit. Ex solis enim uerbis Iudaei, ut erant impudentes, stultitiam eius arguere potuissent.
CLOSE
Griffolini-Montanus

24.2.11 Verum cum re euenerint, etiam inuitis silentium imposuit. In verbis autem Iudaei, vt erant impudentes, arrogantiam eius arguere potuissent.
CLOSE
Montfaucon

24.2.11 Quia vero eveniebant, rei veritas illos vel invitos ad silentium compellebat. In verbis autem impudentes cum essent, poterant illum ut arrogantem carpere.