PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

24.2.1 Adhuc inferius uertitur Nichodemus, adhuc humanam habet de eo mentem, et ut de propheta loquitur, nichil magnum nisi a signis ymaginans. Nouimus ait quia a deo uenisti magister.
CLOSE
Griffolini

24.2.1 Adhuc humi uertitur Nicodemus. Adhuc humanam de Christo habet sententiam, et tanquam de propheta loquitur, nihil altum propter signa coniectatus. Scimus, inquit, quod a deo uenisti magister.
CLOSE
Griffolini-Montanus

24.2.1 Adhuc humi vertitur Nicodemus, adhuc humanam de Christo habet sententiam, et tanquam de propheta loquitur, nihil altum propter signa coniectatus. Scimus, inquit, quod a deo venisti magister.
CLOSE
Montfaucon

24.2.1 Adhuc Nicodemus humi repit, adhuc humanam de Christo sententiam habet, et de illo quasi de propheta loquitur, nihil altum ex signis conjectans: Scimus, inquit, quod a Deo venisti magister.