PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

24.3.2 Hec igitur scientes fugere oportet intemporaneam hanc multam inuestigationem. Neque enim hoc id est qualiter scient hec qui quaerunt, et a fide ceciderunt recta. Propterea et hic propter anxietatem modum exquirit.
CLOSE
Griffolini

24.3.2 Quae importuna curiositas sapientibus fugienda est. Neque enim qui quomodo percontantur, id scient, et a uera excident fide. Propterea Nicodemus cum dubitaret, modum inquirit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

24.3.2 quae importuna curiositas sapientibus fugienda est. Neque enim qui quo modo percontantur, id scient, et a vera excident fide. Propterea Nicodemus cum dubitaret, modum inquirit:
CLOSE
Montfaucon

24.3.2 Quae cum sciamus, intempestivam illam curiositatem vitare oportet. Neque enim quomodo haec facta sint scient unquam ii qui hasce movent quaestiones, et a recta fide excident. Ideo Nicodemus dubius modum quaerit.