PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

24.3.19 Sed succendamus igne spiritus spinas omnes et ut has consumemus et feras effugemus ut puram prebeamus agricole aream, ut postquam purgauimus, spiritualibus eam irrigemus limphis, et plantemus fructiferam oliuam mittissimam plantam semper uiridem illuminatiuam nutritiuam sanitatis factiuam.
CLOSE
Griffolini

24.3.19 Verum enim uero, dilectissimiB: dilectissime, spiritus sancti igne et spinas consumamus, et bestias effugemus, ut agricolae agrum purgatum reddamus. Inde spiritalibus aquis irrigemus, plantemus oliuam fructiferam, plantam utique mitissimam, et semper uirentem, quae illuminat, quae nutrit, quae bonamB: bonum facit ualitudinem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

24.3.19 Verumenimuero dilectissimi, spiritus sancti igne et spinas consumamus, et bestias effugemus: vt agricolae agrum purgatum reddamus, inde spiritalibus aquis irrigemus, plantemus oliuam fructiferam, plantam vtique mitissimam et semper virentem, quae illuminat, quae nutrit, quae bonam facit valetudinem:
CLOSE
Montfaucon

24.3.19 Verum immittamus Spiritus ignem, ut et spinas consumamus, et purum paremus agricolae arvum; deinde vero spiritualibus ipsum rigemus alveis. Plantemus olivam fructiferam, mitissimam arborem semperque virentem, illuminantem, nutrientem, valetudini aptam.