PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

24.1.19 Propterea et nocte uenit, trepidans in die hoc facere, sed clemens deus neque ita eum expulit, neque redarguit, neque sua doctrina priuauit eum, sed et cum multa mansuetudine ei loquitur, et dogmata ei aperit ualde excelsa. Enigmatice uero, sed tamen aperit.
CLOSE
Griffolini

24.1.19 ideo nocte uenit. quia interdiu formidabat. Sed clementissimus deus: neque tam frigidum affectum pepulit: neque obiurgauit: neque indignum sua duxit doctrina. sed multa cum mansuetudine eum alloquitur: et archana aperit. obscure quidem. aperit tamen.
CLOSE
Griffolini-Montanus

24.1.19 ideo nocte venit, quia interdiu formidabat. Sed clementissimus deus, neque tam frigidum affectum pepulit, neque1603: om. obiurgauit, neque indignum sua duxit doctrina, sed multa cum mansuetudine eum alloquitur, et arcana aperit, obscure quidem, aperit tamen:
CLOSE
Montfaucon

24.1.19 Ideo noctu venit, quia interdiu id facere formidabat. Sed benignus Deus neque repulit, neque redarguit, nec doctrina sua privavit: verum cum mansuetudine magna ipsum alloquitur, sublimiaque ipsi dogmata aperit; aenigmatice quidem, aperitque tamen.