PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

24.2.14 Extimauit magna aliqua dixisse de Christo. Quid igitur Christus? Ostendens quoniam neque in ianuam debentis de eo cognitionis ascendit, neque preforibus stetit, sed alicubi et extra regum errat adhuc et ipse et quicumque utique, alius hec dicit, et neque ad ueram se inclinauit cognitionem, qui hanc de unigenito habent opinionem. Quid ait?
CLOSE
Griffolini

24.2.14 Existimauit se magnum aliquid dixisse. Quid Christus? Vt ostenderet non dum uerae cognitionis uestibulum attigisse, sed extra regiam aberrare, et ipsum et quicunque eadem esset sententia, respondit:
CLOSE
Griffolini-Montanus

24.2.14 Existimauit se magnum aliquid dixisse. Quid Christus? Vt ostenderet nondum vere cognitionis vestibulum attigisse, sed extra regiam aberrare, et ipsum, et quicunque eadem esset sententia, respondit:
CLOSE
Montfaucon

24.2.14 Existimavit se magna quaepiam de Christo dixisse. Quid ergo Christus? ostendens illum ne ad limina quidem verae cognitionis accessisse, nec vel in vestibulo esse, sed extra regiam aberrare et eum et alium quemvis haec dicentem, necdum ad veram appropinquasse notitiam, qui talem de Unigenito opinionem haberet: quid ait?