PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

24.2.23 Hoc enim qualiter, eorum qui non ualde credunt est, et eorum qui a terra sunt adhuc quia et Sarra propterea loquta est, quia hoc id est qualiter dixit. Et alii multi hoc querentes, a fide ceciderunt.
CLOSE
Griffolini

24.2.23 Ea enim particula, quomodo, non multum credentium, sed adhuc terrena sapientium est. Nam et Sarra propterea risit, quia quomodo parere posset, cogitauit. Et alii multi hoc uerbo fide exciderunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

24.2.23 Ea enim particula, quo modo, non multum credentium, sed adhuc terrena sapientium est. Nam et Sara propterea risit, quia quo modo parere posset, cogitauit, et alii multi hoc verbo vsi fide exciderunt.
CLOSE
Montfaucon

24.2.23 Illud enim quomodo, non admodum credentium dubitationem effert, sed eorum qui adhuc terrenis haerent. Nam Sara ideo risit, quia, quomodo, dixit: aliique multi hac interrogatione usi a fide exciderunt.