PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

24.3.3 Etenim intellexit quod et ad ipsum dicitur quod dicitur et turbatur et stupet, et inadmiratione est ueniens quidem ut ad hominem. Audiens autem maiora quam ab homine et que nullus quidem, ad altitudinem eorum que ducuntur interim. Obtenebratur autem et non stabat ubique circumdelatus et continue et excidens a fide.
CLOSE
Griffolini

24.3.3 Id enim sibi dici intelligebat, perturbatur, et rem non intelligit. Nam cum ad Christum tanquam ad hominem uenisset, audiretque quam1470: quamquam ab homine longe maiora, et quae nemo unquam audierat, primum ad id mentem erigit, caligine tamen praestringitur1470/1486/1530: perstringitur, neque perstat in fide rei difficultate huc illuc1530: illucque distractus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

24.3.3 id enim sibi dici intelligebat, perturbatur, et rem non intelligit. Nam cum ad Christum tanquam ad hominem venisset, audiretque quam1603: om. ab homine longe maiora, et quae nemo vnquam audierat: et primum quidem ad id mentem erigit, caligine tamen perstringitur, neque perstat in fide, rei difficultate huc illucque distractus.
CLOSE
Montfaucon

24.3.3 Intellexit enim ea quae Christus dicebat ad se spectare, turbatur, caligine repletus, haeret, utpote qui se hominem adiisse putet, et majora audiat quam quae ad hominem pertinere possint, quaeque nemo unquam audierit; mentem quidem erigit ad dictorum sublimitatem; sed obtenebratur, nec consistere potest: undique circumfertur, et frequenter ex fide excidit.