24.2.19 Quod autem dicit tale est. Nisi natus fueris desuper, nisi participaueris spiritu quidem per lauachrum regnionis, non potest de me decentem opinionem suscipere. Hec enim non spiritualis est opinio, sed animalis.
24.2.19 Sententia autem est: Nisi genitus fueris denuo, hoc est, nisi spiritus per regenerationis lauacrum particeps efficiaris, non poteris ueram de me opinionem concipere. Ista tua non spiritalis, sed animalis opinio est.
24.2.19 Sententia autem est, Nisi genitus fueris denuo, hoc est, nisi spiritus per regenerationis lauacrum particeps efficiaris, non poteris veram de me opinionem concipere. Ista tua non spiritalis, sed animalis opinio est.
24.2.19 Hoc autem significat: Nisi natus fueris desuper; nisi per lavacrum regenerationis Spiritum acceperis, non potes ad rectam de me opinionem pervenire. Haec tua opinio non spiritualis, sed animalis est.