PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

24.1.5 Quicumque denique a doctrina detenti sunt hii hiis qui a signis erant potiores. Hos tales et Christus beatificat, dicens: Beati qui non uiderunt et crediderunt.
CLOSE
Griffolini

24.1.5 quibus qui crediderant, signis deinde magis confirmabantur. Hos Christus beatos appellauit: Beati qui non uiderunt et crediderunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

24.1.5 Quicunque igitur per doctrinam credentes ei adhaerebant, iis qui per signa crederent, constantiores erant: quos etiam Christus beatos appellauit dicens: Beati qui non viderunt et crediderunt.
CLOSE
Montfaucon

24.1.5 Quotquot igitur per doctrinam capti sunt, hi signorum sequacibus firmiores erant; quos et Christus beatos praedicabat his verbis: Beati qui non viderunt et crediderunt.