PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

24.3.20 Hec enim omnia elemosina habet ut signaculum existens, omnium eorum qui possident eam hanc neque mors superueniens siccat plantam, sed stetit semper illuminans mentem nutriens neruos anime fortitudinem potentiorem eius operans.
CLOSE
Griffolini

24.3.20 Haec eleemosynae sunt officia, quae tanquam signaculum est cum1530: eam possidentibus. Haec planta ne morte quidem arescit, sed semper uiret, mentem illuminat, animi uires nutrit, ac etiam robustiores efficit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

24.3.20 haec eleemosynae sunt officia, quae tanquam signaculum est eam possidentibus. Haec planta ne morte quidem arescit, sed semper viret, mentem illuminat, animi vires nutrit, ac etiam robustiores efficit.
CLOSE
Montfaucon

24.3.20 Haec omnia in se habet eleemosyna, quae quasi sigillum est ipsam possidentibus. Hanc arborem ne mors quidem ipsa arefacit: sed stat illa semper mentem illuminans, nervos animae fovens, vires integras servans, robustioremque reddit animam.