PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

24.3.17 Vt igitur et uidere et audire possimus, expurgemus dilecti nos ipsos. Illuminemus lumen cogitationis. Ne seminemus in spinis. Quid autem spinarum enigma? Nostis et si nos non dicamus. Etenim audistis Christum sollicitudinem presentis uite et deceptionem diuitiarum, spinarum uocantem nomine decenter.
CLOSE
Griffolini

24.3.17 Mentis igitur oculos1530: oculos a tam grauissimo morbo liberemus, illuminemus, nolimus inter spinas semen iacere. Quae nam haec spinarum copia?1530: copia Nostis, et si taceamus1486/1530: tacemus. Saepe numero audistis Christum praesentis uitae sollicitudines et diuitiarum fraudes, spinas appellasse, et merito sane. Nam quemadmodum spinae steriles sunt, ita et diuitiae.
CLOSE
Griffolini-Montanus

24.3.17 Mentis igitur oculos a tam grauissimo morbo liberemus, illuminemus, nolimus inter spinas semen iacere. Quaenam haec spinarum copia nostis, etsi tacemus, saepenumero audistis Christum praesentis vitae solicitudines et diuitiarum fraudes, spinas appellasse, et merito sane. Nam quemadmodum spinae steriles sunt, ita et diuitiae.
CLOSE
Montfaucon

24.3.17 Expurgemus itaque nosmetipsos, illuminemus luce cognitionis: ne semen in spinas jaciamus. Quaenam haec sit spinarum copia nostis, etsi nos taceamus. Saepe namque Christum audistis praesentis vitae solicitudinem, divitiarumque fallaciam spinarum nomine vocantem; et jure quidem.