PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

24.3.6 Audiuit natiuitatem sed spiritualem. Non intellexit spiritualem sed ad spiritualem humilitatem carnis traxit quod dictum est et magnum ita dogma et excelsum, a naturali consequentia dependere fecit. Propterea delirationem plasmat de reliquo et questiones derisibiles.
CLOSE
Griffolini

24.3.6 Audiuit generationem sed spiritalem: non intellexit: sed ad carnis traxit uilitatem. et tam admirabilem profundam1530: profundamque doctrinam naturali necessitati conglutinauit. deliramenta: et ridiculas proponit dubitationes.
CLOSE
Griffolini-Montanus

24.3.6 Audiuit generationem, sed spiritalem non intellexit: sed ad carnis traxit vilitatem1603: vtilitatem, et tam admirabilem profundamque doctrinam naturali necessitati conglutinauit, deliramenta et ridiculas proponit dubitationes:
CLOSE
Montfaucon

24.3.6 Audivit generationem, nec intellexit eam spiritualem esse; sed in carnis vilitatem dictum pertraxit, tantumque tam sublime dogma ad naturalem rerum seriem deduxit. Ideo nugas et ridiculas quaestiones jam comminiscitur.