PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

24.2.13 Perfectum enim eum genuit pater, et sufficientem sibi ipsi quasi nichil habentem imperfectum. Sed uideamus qualiter hoc et ille construit. Dixit ille: Rabbi, nouimus quoniam a deo uenisti magister, et quoniam nullus potest facere que tu facis, nisi fuerit deus cum illo.
CLOSE
Griffolini

24.2.13 Perfectum enim ipsum genuit pater nullius indigentem, nullius rei humilis aut abiectae participem. Sed uideamus quomodo hoc confirmet. Dixerat Nicodemus: Rabbi, scimus quia a deo uenisti magister, et quod nemo potest facere quae tu facis, nisi fuerit deus cum eo.
CLOSE
Griffolini-Montanus

24.2.13 Perfectum enim ipsum genuit pater nullius indigentem, nullius rei humilis aut abiectae participem. Sed videamus quo modo hoc confirmet. Dixerat Nicodemus: Rabbi, scimus quia a deo venisti magister, et quod nemo potest facere quae tu facis, nisi fuerit deus cum eo.
CLOSE
Montfaucon

24.2.13 Perfectum enim illum Pater genuit, sibique ipsi sufficientem, et nihil imperfectum habentem. Sed videamus quo pacto hoc ille confirmet. Dixit ille: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, et quod nemo potest facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.