PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

24.3.18 Sicut enim ille infructuose, ita et hee; sicut enim ille eos qui tangunt cruentant, ita et hee passiones; sicut facile captabiles igni et odiose agricultori spine, ita et mundi res; et sicut spinis fere occultantur et serpentes et scorpiones, ita et indeceptione diuitiarum.
CLOSE
Griffolini

24.3.18 Quemadmodum illae qui tangunt, lacerant, ita harum cupiditas. Quemadmodum facile igni comprehenduntur, et odio habentur agricolis, ita huius saeculi negocia. Postremo ut inter spinas, ferae, uiperae, scorpii delitescunt, ita in fraudibus diuitiarum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

24.3.18 Quemadmodum illae eos qui tangunt, lacerant: ita harum cupiditas. Quemadmodum facile igni comprehenduntur, et odio habentur agricolis: ita huius seculi negocia. Postremo vt inter spinas ferae, viperae, scorpii, delitescunt: ita in fraudibus diuitiarum.
CLOSE
Montfaucon

24.3.18 Quemadmodum enim illae infructuosae sunt, ita et divitiae; ut illae tangentes se lacerant, sic et haec vitia animam: ac quemadmodum spinae igne facile absumuntur, et odiosae agricolis sunt; ita et res mundanae: ac sicut in spinis ferae, viperae, scorpii occultantur; ita et in divitiarum fallacia.