PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

24.3.16 Sed et in ea que ad Hebreos est epistola et multis aliis in locis pernitiosorum, dogmatum hanc uidebit quis utique Paulum causam esse dicentem: Passionibus enim subiectam animam necesse est non posse magnum quid et nobile uidere. Sed sicut a quadam lippitudine turbatam caliginem sustinere difficillimam.
CLOSE
Griffolini

24.3.16 Et ad Ebreos et alibi frequenter hanc malorum dogmatum causam Paulum afferentem quiuis uidere poterit. Anima enim affectibus implicita nequit profecto magnum aliquid aut generosum intueri, sed tanquam lippitudine quadam perturbata in tenebris uersatur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

24.3.16 Et ad Hebraeos, et alibi frequenter hanc malorum dogmatum causam Paulum afferentem quiuis videre poterit. Anima enim affectibus implicita, nequit profecto magnum aliquid, aut generosum intueri, sed tanquam lippitudine quadam perturbata, in tenebris versatur.
CLOSE
Montfaucon

24.3.16 In Epistola quoque ad Hebraeos et alibi saepe apud Paulum haec dicitur esse pravorum dogmatum causa. Anima enim affectibus dedita non potest quid magnum aut generosum intueri; sed ceu quadam lippitudine perturbata, densissimis tenebris subjecta est.