PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

24.2.2 Quid igitur nocte uenis et latens ad eum qui inde uenit? Quid non cum propalatione loqueris? Sed nichil horum dixit Ihesus, neque redarguit eum. Calamum enim contritum non franget ait, et lignum fumigans non extinguet.
CLOSE
Griffolini

24.2.2 Quid ergo noctu uenis et clanculum ad eum qui diuina loquitur, qui a deo uenit? Quid non aperte profiteris? Sed hoc neque dicit, neque reprehendit Iesus. Calamum enim contritum non confringes, inquit, et linum ardentem1530: ardens non extinguas.
CLOSE
Griffolini-Montanus

24.2.2 Quid ergo noctu venis, et clanculum, ad eum qui diuina loquitur, qui a deo venit? Quid non aperte profiteris? Sed hoc neque dicit, neque reprehendit Iesus. Calamum enim contritum non confringet, inquit, et linum fumigans non extinguet.
CLOSE
Montfaucon

24.2.2 Cur ergo noctu et clam venis ad eum qui divina loquitur, qui a Deo venit? Cur non cum fiducia loqueris? Verum hoc non dixit Jesus, neque redarguit illum: Calamum enim conquassatum non confringet, inquit, et lignum fumigans non exstinguet.