PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

24.2.16 Sed ita quidem manifestare non dicit. Vt autem minus grauem faciat sermonem, non ad ipsum protendit manifestare. Sed simpliciter indeterminate dicit. Nisi quis natus fuerit, fere ostendens quoniam et si tu et si quicumque aliquis fuerit talia de me opinans extra regnum est.
CLOSE
Griffolini

24.2.16 Sed obscure dixit: et ut equiori animo tolleraret: non aperte ad ipsum sermonem uertit. sed indefinito utitur uerbo. Nisi quis renatus fuerit. tantum non dicens siue tu siue quis alius: talem de me habet opinionem: in regnum non recipietur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

24.2.16 Sed obscure dixit, et vt aequiori animo toleraret: non aperte1603: apte ad ipsum sermonem vertit, sed indefinito vtitur verbo, Nisi quis natus fuerit, tantum, non dicens, siue tu, siue quis alius, talem de me habet opinionem in regnum non recipietur.
CLOSE
Montfaucon

24.2.16 Verum id non clare dicit; et ut minus onerosum id quod dicebatur esset, non ipsum aperte alloquitur, sed indeterminate dicit, nisi quis natus fuerit; ac si diceret: sive tu, sive quivis alius haec de me sentiat, is extra regnum est.