PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

24.3.8 Duo enim erant. Que? Natiuitas talis et regnum. Neque enim regni nomen auditum est apud Iudeos umquam, neque natiuitas talis sed interim circa prius stat. Quod maxime eius mentem concutiebat.
CLOSE
Griffolini

24.3.8 Duo1470/1486/1530: Duo ei dubitationem faciebant, et generatio talis et regnum. Neque enim regni nomen auditum erat a Iudaeis unquam, neque huiusmodi generatio. Primum autem priorem partem aggreditur, quae maxime eius mentem mouerat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

24.3.8 Duo ei dubitationem faciebant, et generatio talis et regnum, neque enim regni nomen auditum erat a Iudaeis vnquam, neque huiusmodi generatio. Primum autem priorem partem aggreditur, quae maxime eius mentem mouerat.
CLOSE
Montfaucon

24.3.8 Duo namque dubitationem afferre poterant, generatio talis, et regnum. Nondum enim regni nomen apud Judaeos auditum fuerat, neque generatio hujusmodi. Sed interim in priori consistit, quod ejus mentem maxime exagitabat.