PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

24.3.11 Si enim hic audies natiuitatem non illam ineffabilem, sed hanc que secundum gratiam, quia nichil magnum de ea suspicatus est, et terrestria propterea obtenebratus est et anxiatus qui horribilissimam illam et omnem supergredientem intellectum et rationem circumscrutantur et multum inuestigant, quanto utique erunt digni supplicio.
CLOSE
Griffolini

24.3.11 Nam si Nicodemus generatione non illa ineffabili, sed hac quae a1470/1486/1530: ei gratia prouenit audita, quoniam nihil magnum animo concepit, sed terrenis tantum inhaesit, tenebris perfusus est, quanto ii1530: hi digni supplicio, qui admirandam illam et omnem superantem rationem et intellectum tanto studio quaerunt, inuestigant, perscrutantur?B: perscrutantur:
CLOSE
Griffolini-Montanus

24.3.11 Nam si Nicodemus, generatione non illa ineffabili, sed hac, quae dei gratia prouenit, audita, quoniam nihil magnum animo concepit, sed terrenis tantum inhaesit, tenebris perfusus est ac dubitauit: quanto hi digni supplicio, qui admirandam illam et omnem superantem rationem et intellectum tanto studio quaerunt, inuestigant, perscrutantur?
CLOSE
Montfaucon

24.3.11 Nam si Nicodemus audita generatione, non illa ineffabili, sed hac generatione secundum gratiam; quia nihil magnum de illa cogitavit, sed humana tantum et terrena commentus est, in dubium et caliginem conjectus est; qui tremendam illam generationem, quae et rationem et mentem omnem exsuperat, curiose scrutantur et explorant, quanto supplicio digni fuerint?