PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

25.1.13 Quod si Nichodemus fecisset, nequaquam ei hec res impossibilis uisa esset. Quid igitur Christus? Abducens eum ab intelligentia hac que deorsum trahit, et ostendens quoniam non de hac loquitur natiuitate, dicit: Nisi quis natus fuerit ex aqua et spiritu, non potest intrare in regnum celorum.
CLOSE
Griffolini

25.1.13 Quod si Nicodemus intellexisset, non sane impossibile duxisset1530: dixisset. Qua ut abduceretur1470: obduceretur sententia, quam diceret generationem, Christus ostendit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum dei.
CLOSE
Griffolini-Montanus

25.1.13 Quod si Nicodemus fecisset, non sane impossibile dixisset, qua vt abduceretur sententia, quam diceret generationem Christus ostendit, Nisi quis natus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum dei.
CLOSE
Montfaucon

25.1.13 quod si fecisset Nicodemus, res non illi impossibilis visa fuisset. Quid ergo Christus? Ut illum abducat ab hac cogitatione humi repente, et ostendat se non de hac generatione loqui, ait: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum caelorum.