Omelia XXV (xxiv)
25.1.1 Respondit Iesus: Amen amen dico tibi, nisi quis natus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum dei.
25.1.2 Pueri singulis diebus ad magistros proficiscentes, et doctrinam accipiunt, et acceptam recitant, nunquam vacantes, vt scientiae possessionem adipiscantur, interdum noctes diebus iungunt, et ad hoc1603: adhuc pro caducis et fluxis rebus saepenumero illos cogitis:
25.1.3 nos autem a vobis qui perfectiori estis aetate, non tantum exigimus, quantum vos a liberis vestris: non enim singulis diebus, sed duobus tantum, et breui eorum parte, vt vos labore leuemus, hortamur orationi nostrae aures adhibeatis.
25.1.4 Ad haec et paulatim vobis scripturarum dicta decerpimus, vt facile accipere, in mentis vestrae thesauris recondere, memoriae mandare, mandata aliis diligenter exponere possitis:
25.1.5 quod profecto assequemini, nisi perquam somnolenti, et desidiae dediti, et puerulis longe hebetiores sitis. Accipiatis igitur dilectissimi, quae hesternam concionem sequuntur.
25.1.6 Haesitabat Nicodemus, et de huius seculi generatione locutum Christum arbitratus. Impossibile, inquit, senem nasci denuo. Animaduerte nunc quo modo iterum Christus, quam generationem dicat manifestius ostendit: difficilem quidem ei qui secundum animam tantum percontabatur, potentem tamen a terrenae cogitationis humilitate erigere auditorem.
25.1.7 Quid ergo dicit? Nisi quis natus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum dei.1603: Dei? Tu impossibile dicis, ego vero vsque1603: vtque adeo valde possibile esse dico, vt etiam necessarium sit, et vt aliter quis saluus esse non possit:
25.1.8 quippe quae maxime necessaria sunt, ea etiam facilia fecit deus. Terrena enim et secundum carnem generatio ex puluere est, ideo recondita et occlusa sunt ei coelestia: (quid enim commune terrae cum coelo?)
25.1.9 spiritalis vero coelestes nobis portas perfacile aperit. Intelligitis quot vestrum in tenebris sitis? Exhorrescite, gemite, formidolosae minae sunt, formidolosa sententia. Non potest, inquit, qui non natus fuerit ex aqua et spiritu introire in regnum coelorum.
25.1.10 propterea quod mortis ferat indumentum, et maledictionis atque corruptionis, ac nondum dominicum acceperit symbolum: sed externus est et alienus, nec signum habet regium. Nisi quis natus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum dei.
25.1.11 Sed Nicodemus ne sic quidem intellexit. Nihil enim peius est, quam humanis rationibus spiritalia subiicere. Hoc illum impedit, ne quid magnum, ne quid profundum contemplaretur.
25.1.12 Ideo nos fideles appellamur, vt humanarum cogitationum vilitate contempta, ad fidei altitudinem euadamus, et quae nos manent bonorum cognitionem hauriamus.
25.1.13 Quod si Nicodemus fecisset, non sane impossibile dixisset, qua vt abduceretur sententia, quam diceret generationem Christus ostendit, Nisi quis natus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum dei.
25.1.14 Voluit eum minis perterrere et ad credendum allicere, ne impossibile arbitraretur, et vt carnalis generationis opinionem tolleret,
25.1.15 aliam (inquit) Nicodeme generationem dico. Quid ad terram deuolueris? Quid hanc naturali subiicis1603: subiicies necessitati? Alius partus hic et excellentior nihil cum terrenis communicat,
25.1.16 nomine tantum haec generatio conuenit, re longe differt. Reiice communem consuetudinem: alium partum induco, quo homines nasci volo: alium generationis modum affero.
25.1.17 Formaui ex terra et aqua, non vtile vas euasit, sed deterius factum est: non amplius aqua et terra fingendum est, sed aqua et spiritu.
25.1.18 Quod si quis interroget, quo modo ex aqua, rursus ego illum, quo modo ex terra? Quo modo lutum in aliam et aliam transiuit materiam? Quo modo vnius speciei subiectum, terra enim sola erat, varia et diuersa effinxit?
25.1.19 Vnde ossa, nerui, arteriae, venae? vnde membrana1603: membranae et vasa organica et cartilagines? vnde hepar, splen, cor? vnde cutis, sanguis, phlegma, cholera? vnde tot operationes, tot colores?
25.1.20 haec enim non terrae sunt, neque luti. Quo modo terra accepto semine germinat, caro acceptum corrumpit? Quo modo terra commissa nutrit, caro his nutritur, non1603: om. nutrit? Terra collecta aqua vinum facit, caro id saepenumero acceptum in aquam vertit.
25.1.21 Vnde igitur caro ex terra est, cum contrariam terrae operationem ostendat? Sane ratione inuenire non possumus, fide sola possumus. Quod si quae quotidie videmus et tangimus, fide indigent: quanto magis arcana illa et spiritalia?
25.1.22 Nam quemadmodum terra inanimata, immobilis, diuina voluntate ad tanta miracula producenda vires accepit: ita spiritu et sensibili aqua omnia haec admirabilia, et humanam excedentia cogitationem facile exoriuntur.
25.2.1 Noli igitur, quoniam haec non vides, diffidere: neque enim animam vides, tamen animam esse et eam te habere et aliquid praeter corpus esse non dubitas. Verum Christus non hoc, sed alio exemplo Nicodemum allicit.
25.2.2 Siquidem anima incorporea est, Nicodemus vero crassioribus adhuc cogitationibus versabatur. Medium igitur adduxit exemplum, quod non ad solidi corporis naturam, neque ad incorpoream ascendit, hoc est venti impetus:
25.2.3 et primum ab aqua orditur, quae tenuior est quam terra, crassior quam ventus. Quemadmodum enim in principio elementum terra subiecta est, totum autem opificis dei fuit: ita hoc in loco elementum aqua subiicitur, veruntamen totum spiritalis est gratiae: et tunc quidem in animam viuentem factus est homo, nunc in spiritum viuificantem.
25.2.4 Verum magna est differentia: anima enim vitam alteri non dat, spiritus autem non modo per se viuit, sed aliis vitam largitur: ita mortuos suscitarunt apostoli.
25.2.5 Et tunc quidem post factam creaturam homo formatus est, hic autem contra. Siquidem ante nouam creaturam nouus homo creatur, et primus nascitur, et tunc mundus transfiguratur. Et quemadmodum a principio totum formauit, ita nunc totum creat. Et tunc,
25.2.6 Faciamus, inquit, ei adiutorium: hic minime. Quippe qui spiritus sancti gratiam accipit, nulla alia re indiget. Qui in Christi1603: Christo corpore perficitur, quonam alio ei opus est auxilio?
25.2.7 Tunc ad dei imaginem fecit hominem, nunc deo familiarem reddidit. Tunc pisces et feras homini subiectos fecit, nunc supra coelos nostrum propagauit imperium. Tunc paradisi incolam constituit, nunc coelum aperuit. Tunc sexta die factus est, quando complendum etiam1603: om. erat seculum, nunc prima et ipso principio vna cum luce.
25.2.8 Ex quibus omnibus constat, quod ad aliam meliorem, et nullum finem habituram vitam haec efficiebantur. Prima igitur formatio ex terra, hoc est Adae: altera ex eius latere, mulieris videlicet: tertia ex semine, vt Abel.
25.2.9 Verum nullam harum quo modo, et qua fiant ratione, assequi possumus, quamquam crassiores sint. Quonam igitur pacto de intellectuali per baptismum generatione, et tam admirabili partu rationem reddemus, quae longe altiora sunt, et subtiliora?
25.2.10 Nam et angeli qui affuerunt1603: fuerunt, tam inenarrabilis operis modum minime enarrare possent. Affuerunt duntaxat, et viderunt, nihil tamen operati sunt, sed pater tantum, et filius, et spiritus sanctus.
25.2.11 Pareamus igitur diuinae sententiae, quae sensu ipso visus certior est. Visus enim saepenumero fallitur, illa minime. Nam cum omnia quaecunque sunt deus effecerit, dignus sane est cui fides adhibeatur, cum de suo quicquam asserit opificio.
25.2.12 Quaenam ergo diuina sententia est: Quod generatio est res perfecta, quod si quis quo modo percontabitur, silentium ei diuino imponas testimonio, quod maxima est, et certissima demonstratio.
25.2.13 Sin iterum rogabit, qua ratione aqua assumitur: rogemus rursus et nos, cur vniuersa terra principium in hominis formationem retulit? Nam quod sine terra homo fieri potuisset, nemini dubium est. Sed inquiet quispiam, a terra corpus habuisse, ab aqua autem nihil. Verum in hac re aqua non parum confert.
25.2.14 Quamobrem noli curiosius inuestigare. Nam quod pernecessaria sit aqua, vel inde perspicuum est, quod cum ante aquam spiritus inspirasset: in hoc tamen non quieuit Apostolus, sed ad aquae necessitatem ostendendam ait: Nunquid aquam quis prohibere potest, vt non baptizentur hi qui spiritum sanctum acceperunt, sicut et nos?
25.2.15 Quaenam ergo aquae necessitas: iam absconditum vobis mysterium aperiam. Sunt et alia, nunc vero ex omnibus vnum exposuisse sufficiat:
25.2.16 primum diuina in hoc consummantur iudicia, sepultura, mortificatio, resurrectio, vita, et haec simul fiunt omnia. In aqua enim tanquam in sepulchro caput immergentibus vetus homo sepelitur et submergitur, deinde nobis emergentibus nouus resurgit
25.2.17 inde. Vt facile nobis est immergi, et emersos respirare: ita deo veterem sepelire hominem, et nouum induere. Praeterea ter istud sit, vt hinc patris et filii et spiritus sancti virtutem haec omnia implere intelligas.
25.2.18 Quod ne coniectura a me, sed vero sensu dictum intelligas, audi Paulum: Consepulti, inquit, sumus cum illo per baptismum in mortem. Et iterum: Noster vetus homo simul crucifixus est. Et iterum: Complantati facti sumus similitudini mortis huius.
25.2.19 Non solum autem baptisma crux dicitur, sed crux baptisma. Baptismo enim, quo ego baptizor, inquit, baptizabimini, et baptismo habeo baptizari, quod1603: quem vos nescitis.
25.2.20 Nam quemadmodum facile baptizamur et emergimus, ita ipse moriens, cum voluit resurrexit, immo longe facilius, quanuis triduum diuini mysterii dispensatione in sepulchro iacuerit.
25.3.1 Cum igitur tantis mysteriis nos deus dignatus sit, vitam dono consentaneam exhibeamus, vitam inquam optimam.
25.3.2 Quod si autem non adhuc digni estis, totis viribus contendite, vt digni efficiamini, vt fiamus omnes vnum corpus, vt simus fratres. Donec enim dissentimus, siue patrem quis habeat, siue filium, siue fratrem, nemo sane vera propinquitate deuinctus inuenitur, spiritali propinquitate ablata.
25.3.3 Quid enim vtilitatis lutei corporis coniunctio, nisi coniungamur et spiritu? Quid nobis terrena confert cognatio, si in coelis sumus alieni? Alienus est catechumenus a fideli,
25.3.4 non habet idem principium, non eandem ciuitatem, non eundem parentem, non victum, non vestitum, non mensam1603: om., non castrum, non domum, nihil commune. Etenim terrena catechumeni, coelestia fidelis sunt: huic Christus rex est, illi autem peccatum et diabolus: huic cibus Christus est, illi quod corrumpitur.
25.3.5 Et rursus huic vestis tinearum opera, illi autem angelorum dominus: huic terra, illi coelum patria. Itaque cum nihil communicemus, quae cum illis nobis cognatio? Sed eandem matrem habemus, eodem partu nati sumus. Nihil hoc ad verissimae cognationis comparationem.
25.3.6 Studeamus supernae ciuitatis ciues fieri: quousque ab ea peregrinamur. Oportet veterem repetamus patriam, neque enim paruis rebus periclitamur.
25.3.7 Nam si inopina et repentina mors, quod absit, nos inuaderet, et non initiati hinc migraremus: nihil nobis innumera huius seculi bona ad salutem proficerent, quin nos gehenna, vermis venenosus, ignis inextinguibilis, et catenae maneant indissolubiles.
25.3.8 Sed absit, vt auditorum meorum quispiam eo damnetur supplicio: quod euitabimus, si sanctis dignati mysteriis, aurum argentum, lapides preciosos super fundamento, secundum Apostolum, aedificabimus.
25.3.9 Hoc pacto hinc emigrantes diuites apparebimus, si pecunias non hic relinquemus, sed per pauperum manus ad perpetuos transferamus thesauros. Si Christo mutuabis,
25.3.10 cui multa debemus, non quidem pecunias, sed peccata. Mutuemus itaque pecunias, vt veniam accipiamus peccatorum. Ipse enim est qui iudicat. Nolimus eum despicere in hoc seculo esurientem, vt in futuro nos nutriat.
25.3.11 Hic eum vestimento operiamus, ne suo nos auxilio nudos destituat. Si ei potum dederimus, non dicemus cum diuite: Mitte Lazarum, vt intingat extremum digiti sui in aqua, vt refrigeret linguam meam.
25.3.12 Si hic domi hospitem accipiemus, multa nobis in regno suo habitacula praeparabit. Si in carcerem intrusum visitabimus, ipse nos vinculis liberabit. Si peregrinum colligemus, nos coelestis regni peregrinos non despiciet, sed supernae ciuitatis participes faciet.
25.3.13 Si infirmo operam praestabimus, quamprimum nostras curabit infirmitates. Parua igitur saltem exhibeamus, vt pro paruis maxima accipiamus, maxima mercemur.
25.3.14 Dum tempus est seminemus, vt metamus antequam hyems adueniat, dum mare nauigari potest, dum huius negociationis sumus domini.
25.3.15 Sed quando erit hyems? Quando magnus ille et tremendus dies aduenerit, tunc non amplius mare hoc spaciosum et immensum nauigare nobis licebit. Mari nanque praesens haec vita comparatur. Nunc serendi tempus est, tunc messis et prouentus.
25.3.16 Qui non sementis tempore, sed in messe seminarit, est sane ridiculus. Sementis nunc tempus: non igitur nunc colligendum, sed dispergendum est.
25.3.17 Dispergamus, vt congregemus: non nunc1603: nunc non congregemus, vt messem amittamus: hoc enim, vt dixi, tempus ad serendum nos vocat, vt distribuamus, non colligamus: erogemus, non recondamus.
25.3.18 Nolimus tempestiuum tempus contemnere, sed vbertim semen iaciamus, nec vlla ex parte nostris parcamus facultatibus, vt multiplicem dei in nos remunerationem, liberalitatemque experiamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto in secula seculorum, Amen.