PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

25.2.4 Multum est medium utrorumque. Nam anima quidem non alii tribuit uiuere. Spiritus autem non secundum seipsum uiuit solum, sed et alii tribuit hoc. Ita denique et mortuos suscitarunt apostoli.
CLOSE
Griffolini

25.2.4 Verum magna est differentia. Anima enim uitam alicui non dat, spiritus autem non modo per se uiuit, sed aliis uitam largitur. Ita mortuos suscitarunt apostoli.
CLOSE
Griffolini-Montanus

25.2.4 Verum magna est differentia: anima enim vitam alteri non dat, spiritus autem non modo per se viuit, sed aliis vitam largitur: ita mortuos suscitarunt apostoli.
CLOSE
Montfaucon

25.2.4 Multum autem est inter utrumque discrimen: anima enim vitam alteri non dat: spiritus vero non per se tantum vivit, sed et aliis vitam praebet. Sic mortuos suscitarunt Apostoli.