Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)
Omelia XXV (fol.44ra-45va)
25.1.1 Amen amen dico uobis nisi quis natus fuerit ex aqua et spiritu; non potest intrare in regnum celorum.
25.1.2 Pueri parui secundum unamquamque diem ad magistros euntes suscipiunt disciplinas et reddunt, et nunquam cessant a tali procuratione. Sed est quando noctem adiciunt diebus. Et hec pro corruptibilibus et effluentibus rebus, agonem facientes.
25.1.3 Sed non uos qui in etate estis non tantum expetimus laborem, quantum uos pueros uestros. Non enim per unamquamque diem, sed duas solum obsecramus dies immorari loquentibus uobis. Magis autem breui diei parte, ut breuem uobis operemur laborem.
25.1.4 Propterea et secundum paucum dissoluimus ea que in scripturis iniacent, ut cum facilitate liceat uobis suscipere ea, et impenetralibus deponere mentis, et ita omnia in memoria facere, ut possitis et enuntiare ea cum diligentia uos;
25.1.5 nisi quis uestrum ualde sompnolentus fuerit et deses et puero paruo pigrior. Sed age rursus tangamus consequentiam eorum que antea dicta sunt;
25.1.6 et uideamus qualiter Nichodemo decidente et ad eam que hic est natiuitatem trahente quod dictum est, et dicentem impossibile esse senem nasci desuper, christus manifestius reuelat natiuitatis huius modum habentem quidem et ita difficilitatem ei qui animaliter interrogat, sed tamen potentem ab humilitate reducere auditorem.
25.1.7 Et uide quid ait: Amen dico tibi nisi quis generatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest intrare in regnum dei. Quod autem per hoc ostendit, hoc est. Tu quidem impossibile hoc ais esse. Ego uero ita id ualde possibile esse dico ut et necessarium sit, et neque possibile sit aliter saluari.
25.1.8 Etenim que necessaria sunt, ualde nobis facilia fecit deus. Nam terrestris quidem natiuitas que secundum carnem, ex puluere est. Ideoque preclusa sunt que in celis sunt ipsi. Quid enim commune terre ad celum?
25.1.9 Illa uero existens facile nobis celi penetralia expandit. Audite quicumque extra illuminationem estis, horrescite, suspirate. Terribiles sunt hee mine. Terribilis est hec enuntiatio. Non est ait eum qui non est natus ex aqua et spiritu intrare in regnum celorum.
25.1.10 Et quod mortis fert indumentum, quod maledictionis, quod corruptionis. Nundum enim dominicum symbolum suscepit. Extraneus est et alienus. Non habet compositionem ait regalem. Nisi quis ait natus fuerit ex aqua et spiritu, non potest intrare in regnum celorum.
25.1.11 Sed Nichodemus neque ita intellexit. Nichil enim deterius est, quam excogitationibus spiritualia committere, hoc et hunc non permisit excelsum quid et magnum ymaginari.
25.1.12 Propterea et nos fideles uocamur, ut et cogitationum infirmitatem dimittentes que est inferius ad altitudinem fidei ascendamus. Et plura bonorum nostrorum doctrine huius committamus.
25.1.13 Quod si Nichodemus fecisset, nequaquam ei hec res impossibilis uisa esset. Quid igitur Christus? Abducens eum ab intelligentia hac que deorsum trahit, et ostendens quoniam non de hac loquitur natiuitate, dicit: Nisi quis natus fuerit ex aqua et spiritu, non potest intrare in regnum celorum.
25.1.14 Hec autem loquebatur, timore minarum euellere eum ad fidem uolens et suadere hanc rem non extimare esse impossibilem, et ab ea que circa carnalem natiuitatem ymaginatione, desistere facere studens.
25.1.15 Aliam dico natiuitatem, O Nichodeme. Quid sermonem trahis ad terram? Quid nature necessitati hanc rem submittis? Superior est hiis editionibus, hic partus. Nichil habet commune ad nos.
25.1.16 Nam natiuitas quidem et hec dicitur sed non est communicat. Re uera distat. Amouete ipsum a communi consuetudine, alium induco, partum in mundum, aliter uolo nasci homines. Extraneum ueni afferens conditionis modum.
25.1.17 Plasmaui a terra et aqua, non fratrem est utile quod plasmatum est, sed peruersum est factum uas. Non adhuc de reliquo a terra et aqua plasmare uolo, sed et aqua et spiritu.
25.1.18 Si uero quis interrogat: Qualiter ab aqua? Interrogo et ego qualiter natus est Adam a terra? Qualiter enim lutum in diuersas partes diuisum est? Qualiter quod subicitur uniforme? Terra enim erat sola. Que uero ex ea facta sunt, uaria et omnimoda.
25.1.19 Vnde ossa et uene et arterie et nerui? Vnde membrana et uasa officialia et cartilagines et tunice, epar, et lien, et cor? Vnde cutis et sanguis et fleuma et bilis? Vnde tot actiones? Vnde colores uarii.
25.1.20 Nec enim non terre neque luti. Qualiter terra suscipiens semina uegetat, caro uero suscipiens semina putrefacit ea? Et qualiter terra nutrit ea que immittunt? Caro uero nutritur ab hiis non nutrit ea? Vt puta. Terra suscipiens aquam uinum facit. Caro suscipiens multociens uinum in aquam transmutat.
25.1.21 Vnde igitur manifestum est quoniam a terra sunt hec, terra contrarie habente se ad corpus secundum ea que dicta sunt? Ex cogitatione quidem inuenire non possum, fide uero suscipio sola. Si igitur que cotidie fiunt et palpantur fide indigent, multo magis que ineffabiliora et spiritualiora hiis sunt.
25.1.22 Sic enim terra que est inanimata, que immobilis, fortificata est uoluntate dei, et tot et ex ipsa facta sunt miracula, ita et spiritu aque adueniente, inopinabilia hec et cogitationem superexcedentia, facile omnia fiunt.
25.2.1 Ne igitur quia non uides ea decredas, quia neque animam uides et tamen credis animam habere, et esse quid preter corpus. Sed Christus non ab hoc exemplo eum induxit, sed ab alio.
25.2.2 Nam hoc quidem et si incorporea est anima dico, propterea non adduxit id, quia adhuc grossius dispositus erat. Ponit autem aliud exemplum quod neque communionem aliquam ad corporum grossitiem, neque ad incorporeorum ascendit naturam, quod est uenti delatio.
25.2.3 Et primum ab aqua incipit, subtiliori quidem terra, grossiori uero uento. Sicut enim in principio subiciebatur elementum terra totum uero plasmantis erat, ita et nunc subicitur elementum aqua. Totum uero spiritus est gratie. Et tunc quidem in animam uiuentem factus est homo. Nunc autem in spiritum uiuificantem.
25.2.4 Multum est medium utrorumque. Nam anima quidem non alii tribuit uiuere. Spiritus autem non secundum seipsum uiuit solum, sed et alii tribuit hoc. Ita denique et mortuos suscitarunt apostoli.
25.2.5 Et tunc quidem creaturis factis, homo postea plasmatur. Nunc autem contrarium est. Ante nouam enim creationem homo nouus conditur. Etenim primus hic nascitur et tunc mundus transformatur. Et quemadmodum a principio integrum plasmauit, ita et nunc integrum eum condit.
25.2.6 Et tunc quidem ait: Faciamus ei adiutorem, hic autem nichil tale. Qui enim spiritus accepit gratiam, quo indigebat adiutore alio, qui in corpus Christi factus est. Quod habet de reliquo auxilio opus?
25.2.7 Tunc secundum ymaginem dei fecit hominem. Nunc ipsi deo uiuunt. Tunc piscium et ferarum principari iussit. Nunc supra celos, primitiam nostram reduxit. Tunc paradysum dedit in conuersationem. Nunc autem celum nobis aperuit. Tunc plasmatus est sexta die quia debebat et consummari seculum. Nunc primo die et in initiis quando et lux;
25.2.8 ex quibus omnibus manifestum est, quoniam alterius uite melioris que perficiebantur erant, et constitutionis finem non habentis. Igitur prior quidem plasmatio fuit a terra que Ade et a costa que post illam que mulieris, et a semine que post eam que Abel.
25.2.9 Sed tamen nulli superuenire horum possumus, neque representare sermone ea que facta sunt, et si grossissimam existentiam. Si uero hec dicere impossibile est, qualiter de intellectuali et multum hiis excelsiori generatione non impossibilius erit dicere. Magis autem qualiter non superfluum est rationem expetere mirabilis et inopinabilis huius pressure;
25.2.10 quia et angeli natiuitati huic astiterunt fienti, dicere autem modum nequaquam habet quis mirabilis illius generationis, que per baptismum. Et astiterunt perficientes quidem nichil. Solum autem uidentes ea que fiunt. Pater enim et filius et spiritus sanctus omnia operatur.
25.2.11 Suadeamus igitur ab enuntiatione dei. Visu enim est hec fidelior. Nam uisus quidem multis in locis et fallitur, illam autem immachinabile excidere est. Persuademur igitur ab illa. Ea enim que non entia ut entia deducens.
25.2.12 Digna fide utique erit et de natura eorum loquens. Quid igitur hec ait? Quoniam natiuitas est id quod perficitur. Si uero tibi quis dicat qualiter. Obstrue enim enunciationem Christi que est maxima et aperta demonstratio.
25.2.13 Quia interrogantem cuius gratia a qua assumpta est, interrogabimus et nos cuius gratia in principio terra in hominis plasmationem inducebatur. Quando enim et sine terra facere hominem possibile erat, omni manifestum est.
25.2.14 Nichil igitur circumscruteris. Quoniam enim necessaria et irrefutabilis est aque necessitas, ita utique disces spiritu aliquando aduolante antequam non stetit usque illud apostolus. Sed ut necessaria, et hac et non superflua, uide quid ait: Nunquid aquam potest quis prohibere ad hoc ut non baptizentur hii qui spiritum sanctum susceperunt ut et nos?
25.2.15 Que igitur est aque necessitas et hanc iam dicam de reliquo misterium hoc reuelans uobis ut licet desuper. Nam sunt quidem quidam et alii ineffabiles sermones huius rei. Interim autem ex multis, unum uobis dicam: Quis igitur hic est?
25.2.16 Diuina perficitur in eo symbola: sepultura et mortificatio, resurrectio et uita. Et hec simul fiunt omnia. Sicut enim in quodam sepulchro in aqua submergentibus nobis capita uetus homo sepelitur et submersus deorsum occultatur totus omnino, deinde respicientibus nobis, nouus ascendit rursus.
25.2.17 Sicut enim facile baptizari et respicere, ita facile deo sepelire hominem ueterem et remonstrare nouum. Tercio uero hoc fit ut discas quoniam uirtus patris et filii et spiritus sancti omnia implet.
25.2.18 Et quoniam non coniectura est quod dicitur, audi Paulum dicentem: Consepulti sumus ei in mortem per baptismum. Et rursus uetus homo noster simul crucifixus est, et rursus committi facti sumus similitudini mortis eius.
25.2.19 Non solum autem baptisma crux dicitur, sed et crux baptisma. Baptismate enim ait: Quo ego baptizor, baptizabimini ait. Et rursus: Baptismate, habeo ego baptizari quod uos nescitis.
25.2.20 Sicut enim nos facile baptizamur et resipiscimus, ita et ipse facile moriens quando uoluit suscitatus est. Magis autem et multo facilius et si tres dies propter misterii cuiusdam dispensationem expectauit.
25.3.1 Tam magnorum misteriorum digni effecti, uitam demonstremus dignam hoc dono et conuersationem optimam.
Morale xxv. quoniam indoctus et si infinitas habens directiones abient in gehennam uadit.
25.3.2 Qui autem nundum hiis digni effecti estis, omnia agite ut digni efficiamini, ut fiamus corpus unum, ut simus fratres. Nam donec quidem utique secundum hoc destiterimus, et si pater quis fuerit et si frater et si quiscumque nundum cognatus est famularis ea que desuper est cognatione diuulsus.
25.3.3 Que enim utilitas a luteo genere copulari cum a spirituali non copulati fuerimus? Quod autem lucrum eius quod in terra proximitatis cum in celis alieni simus? Alienus enim cathecuminus a fideli.
25.3.4 Non enim habet caput idem. Non habet patrem eundem. Non habet ciuitatem eandem, non escam, non indumentum, non mensam, non domum, sed omnia permutata. Etenim omnia in terra huic, et omnia in celis illi. Rex huic, Christus illi; huic uero peccatum et dyabolus. Esca huic Christus quidem. Illi uero quia putrida et corrupta.
25.3.5 Indumentum rursus huic, serium opera. Illi uero angelorum dominator. Ciuitas huic quidem celum, illi uero terra. Cum igitur nichil habeamus commune, secundum quid communicabimus dic michi? Sed dicis michi. Easdem soluimus pressuras, et ex uno processimus utero. Sed dico tibi nichil hoc ad certissimam cognationem.
25.3.6 Studeamus igitur eius que sursum est ciuitatis fieri ciues. Vsquequo in exilio manemus conueniente existente antiquam patriam suscipere. Neque enim de quibuslibet est periculum;
25.3.7 sed si fiat quod non fiat inopinabili fine superueniente, indoctos hinc abire, et si infinita habeamus bona, nichil nos aliud suscipiet quam gehenna, et uermis ueneficer, et ignis inextinguibilis, et uincula indissolubilia.
25.3.8 Sed ne fiat aliquem eorum qui hec audiunt illud experiri tormentum, hoc autem erit si sanctis digni effecti misteriis aurum et argentum et lapides preciosos fabricauerimus super fundamentum.
25.3.9 Ita enim poterimus abeuntes illuc apparere diuites, cum non hic pecunias reliquerimus. Sed transferamus ad non subtractibiles thesauros per manum hominum inopum. Cum fenerauerimus Christo.
25.3.10 Multas debemus illic pecunias, sed feneremus igitur ei pecunias, ut suscipiamus peccatorum remissionem. Idem enim est qui iudicat. Neque despiciamus eum hic esurientem ut et ipse illic nos nutriat;
25.3.11 hic induamus eum ut non dimittat nos nudos munitione sua. Si hic potauerimus illum, non dicemus secundum diuitem illum. Mitte Lazarum ut summo digito cassitet lingue nostre frixe.
25.3.12 Si hic in domos nostras illum susceperimus, illic multas preparabit mansiones nobis. Si abierimus ad eum in carcere existentem, et ipse nos eruet a uinculis. Si exterum existentem congregauerimus, non despiciet exteros existentes a regno celorum, sed tradet nobis ciuitatem que sursum est.
25.3.13 Si infirmum existentem uisitauerimus, cito liberabit et ipse nos ab infirmitatibus nostris. Vt igitur magna accipientes et parua dantes, saltem parua demus ut negociemur magna;
25.3.14 donec adhuc tempus seminemus ut metamus. Cum hyemps enim assumpserit cum mare non adhuc nauigatur. Non adhuc domini huius negotiationis sumus.
25.3.15 Quando erit hyems? Cum dies institerit, tunc ille magnus et insignis. Tunc enim non adhuc mare magnum nauigabimus et spatiosum; huic enim presens assimulatur uita. Nunc seminandi tempus, tunc metendi et lucrandi.
25.3.16 Si quis in tempore seminationis non inseruit semina in messe, seminans nichil proficiet et derisibilis erit. Si uero seminationis est presens tempus, non congregandi sed spargendi tempus utique erit hoc de reliquo.
25.3.17 Spargamus igitur ut colligamus. Ne uelimus colligere nunc ut non messem perdamus; hoc enim quod dixi tempus ad seminandum et consumendum et impendendum uocat, non ad colligendum et recondendum.
25.3.18 Ne igitur tradamus oportunitatem, sed copiosum semen summittamus, et nulli parcamus eorum qui intus sunt, ut cum multa ea recipiamus retributione gratia et clementia domini Ihesu Christi cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu in secula seculorum amen.