25.2.20 Sicut enim nos facile baptizamur et resipiscimus, ita et ipse facile moriens quando uoluit suscitatus est. Magis autem et multo facilius et si tres dies propter misterii cuiusdam dispensationem expectauit.
25.2.20 Nam quemadmodum facile baptizamur et emergimus, ita ipse moriens, cum uoluit, resurrexit. Immo longe facilius, quamuis triduum diuini mysterii dispensatione in sepulchro iacuerit.
25.2.20 Nam quemadmodum facile baptizamur et emergimus, ita ipse moriens, cum voluit resurrexit, immo longe facilius, quanuis triduum diuini mysterii dispensatione in sepulchro iacuerit.
25.2.20 Quemadmodum enim nos facile baptizamur, et emergimus; sic et ille mortuus, cum voluit resurrexit; imo longe facilius, etiamsi triduo per mysterium et oeconomiam manserit.