Homilia XXV (xxiv)
25.1.1 Respondit Iesus1530: Iesus et dixit: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum dei.
25.1.2 Pueri singulis diebus ad magistrosB: magistrum proficiscentes, et doctrinam accipiunt, et accoeptam recitant nunquam uacantes, ut scientiae possessionem adipiscantur. Interdum noctes diebus iungunt, et ad hoc1470/1486/1530: adhuc pro caducis et fluxis rebus saepe numero illos cogitis.
25.1.3 Nos autem a uobis, qui perfectiori estis aetate, non tantum exigimus, quantum uos a liberis uestris. Non enim singulis diebus, sed duobus tantum et breui eorum parte, ut uos labore leuemus, hortamur orationi nostrae aures adhibeatis.
25.1.4 Ad haec et paulatim uobis scripturarum dicta decerpimus, ut facile accipere, in mentis uestrae thesauris recondere, memoriae mandare, mandata aliis diligenter exponere possitis.
25.1.5 Quod profecto assequemini, nisi per quam somnolenti, et desidiae dediti, et puerulis longe hebetiores sitis. Accipiatis igitur, dilectissimi, quae hesternam concionem sequuntur.
25.1.6 Haesitabat Nicodemus et de huius saeculi generatione Christum locutum1470/1486/1530: locutum Christum arbitratus. Impossibile, inquit, senem nasci denuo. Animaduerte nunc quomodo iterum Christus quam generationem dicat, manifestius ostendit, difficilem quidem ei qui secundum animam tantum percontabatur, potentem tamen a terrenae cogitationis humilitate erigere auditorem.
25.1.7 Quid ergo dicit? Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum dei. Tu impossibile dicis. Ego tam necessarium, ut aliter quis saluus esse non possit.
25.1.8 Quippe quaeB: qui maxime necessaria sunt, ea etiam facilia fecit deus. Terrena et secundum carnem generatio ex puluere est. Ideo recondita sunt ei caelestia. Quid enim commune terrae cum caelo?B/F: caelo.
25.1.9 Spiritalis caelestes nobis portas perfacile aperit. Intelligitis quot uestrum in tenebris sitis? Exhorrescite, gemite, formidolosae minae sunt, formidolosa sententia: Non potest, inquit, qui non renatus fuerit ex aqua et spiritu introire in regnum caelorum.
25.1.10 [absit in translatione Griffolini]
25.1.11 Non ita sentiebat Nicodemus. Nihil enim peius est quam humanis rationibus spiritalia subiicere. Hoc illum impediit, ne quid magnum, ne quid profundum contemplaretur.
25.1.12 Ideo nos fideles appellamur, ut humanarum cogitationum uilitate contempta, ad fidei altitudinem euadamus, et quae nos manent bonorum cogitationem hauriamus.
25.1.13 Quod si Nicodemus intellexisset, non sane impossibile duxisset1530: dixisset. Qua ut abduceretur1470: obduceretur sententia, quam diceret generationem, Christus ostendit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum dei.
25.1.14 Voluit eum minis perterrere, et ad credendum allicere, ne impossibile arbitraretur, et ut carnalis generationis opinionem tolleret.
25.1.15 Aliam, inquit, Nicodeme, generationem dico. Quid ad terram deuolueris? Quid hanc naturali subiicis1470/1486/1530: subicies necessitati? Alius partus hic et excellentior. Nihil cum terrenis communicat.
25.1.16 Nomine tantum haec generatio conuenit. Re longe differt. Reiice communemB: communem reiice consuetudinem. Alium partum induco, quo homines renasci uolo. Alium generationis modum affero.
25.1.17 Formaui ex terra et aqua. Non utile uas euasit, sed deterius factum est. Non amplius aqua et terra fingendum est, sed aqua et spiritu.
25.1.18 Quod siquis interroget quomodo ex aqua?1470/1486/1530: aqua: rursus ego illum: Quomodo ex terra? Quomodo lutum in aliam transiuit materiam? Quomodo unius speciei subiectum (terra enim sola erat) uaria et diuersa effinxit?1470/1486: effinxit.
25.1.19 Vnde ossa, nerui, arteriae, uenae? Vnde membrana et uasa organica? Vnde epar, splen, cor? Vnde cutis, sanguis, flegma, colera? Vnde tot operationes, tot colores?
25.1.20 Haec enim non terrae sunt, neque luti. Quomodo terra accoepto semine germinat?1470/1486/1530: germinat Caro accoeptum corrumpit? Quomodo terra commissa nutrit?1470/1486/1530: nutrit: Caro iis1530: his nutritur, non nutrit? Terra collecta aqua uinum facit?1470/1486/1530: facit: Caro id saepe numero accoeptum in aquam uertit?B: uertitur; 1470/1486/1530: uertit.B: uertitur; 1470/1486/1530: uertit.
25.1.21 Vnde igitur caro ex terra est,F: est? cum contrariam terrae operationem ostendatB/1470/1486: ostendit? Sane ratione inuenire non possumus, fide sola possumus. Quod si quae quotidie uidemus et tangimus, fide indigent, quanto magis arcana illa et spiritalia.1470/1486/1530: spiritalia?
25.1.22 Nam quemadmodum terra inanimata immobilis diuina uoluntate ad tanta miracula producenda uires accoepit, ita a1486/1530: om. spiritu et sensibili aqua omnia haec admirabilia et humanam excedentia cogitationem facile exoriuntur.
25.2.1 Noli igitur, quoniam haec non uides, diffidere. Neque enim animam uides, tamen animam esse, et eam te habere, et aliquid praeter corpus esse non dubitas. Verum Christus non hoc, sed alio exemplo Nicodemum allicit.
25.2.2 Siquidem anima incorporea est, Nicodemus uero crassioribus adhuc cogitationibus uersabatur. Medium igitur adduxit exemplum, quod non ad solidi corporis naturam, neque ad incorpoream ascendit, hoc est, uenti impetus.
25.2.3 Et primum ab aqua orditur, quae tenuior est quam terra, crassior quam uentus. Quemadmodum enim in principio elementum terra subiecta est, totum autem opificis dei fuit, ita hoc in loco elementum aqua subiicitur, ueruntamen totum spiritalis est gratiae, et tunc quidem in animam uiuentem factus est homo, nunc in spiritum uiuificantem.
25.2.4 Verum magna est differentia. Anima enim uitam alicui non dat, spiritus autem non modo per se uiuit, sed aliis uitam largitur. Ita mortuos suscitarunt apostoli.
25.2.5 Et tunc quidem post factam creaturam homo formatus est, hic autem contra. Siquidem ante nouam creaturam, nouus homo creaturB: creatus, et primus nascitur, et tunc mundus transfiguratur, et quemadmodum a principio totum formauit, ita nunc totum creat.
25.2.6 Et tunc: Faciamus, inquit, ei adiutorium, hic minime. Quippe qui spiritus sancti gratiam accipit, nulla alia re indiget. Qui in Christi corpore perficitur, quo nam alio ei opus est auxilio?
25.2.7 Tunc ad dei imaginem fecit hominem, nunc deo familiarem reddidit. Tunc pisces et feras homini subiectos fecit, nunc supra caelos nostrum propagauitB: propagunt imperium. Tunc paradisi incolam constituit, nunc caelum aperuit. Tunc sexta die factus1470: facta est, nunc prima et ipso principio una cum luce.
25.2.8 Ex quibus omnibus constat, quod ad aliam meliorem, et nullum finem habituram uitam haec efficiebantur. Prima igitur formatio ex terra, hoc est Adae. Altera ex eius latere, mulieris uidelicet. Tertia ex semine, ut Abel.
25.2.9 Verum nullam harum quomodo, et qua fiant ratione, assequi possumus, quanquam crassiora sint. Quo nam igitur pacto de intellectuali per baptisma1530: baptismum generatione, et tam admirabili partu rationemB: ratione reddemus, quae longe altiora sunt et subtiliora?B/F: subtiliora.
25.2.10 Nam et angeli qui affuerunt, tam inenarrabilis operis modum minime enarrare possent. Affuerunt, duntaxat et uiderunt, nihil tamen operati sunt, sed pater tantum et filius et spiritus sanctus.
25.2.11 Pareamus igitur diuinae sententiae, quae sensu ipso uisus certior est. Visus enim saepe numero fallitur. Illa minime. Nam cum omnia quaecunque sunt, deus effecerit, dignus sane est, cui fides adhibeatur, cum de suo quicquam asserit opificio.
25.2.12 Quae nam igitur1470/1486/1530: ergo diuina sententia est? Quod generatio est res perfecta. Quod siquis quomodo percontabitur, silentium ei diuino imponas testimonio, quod maxima est et1470/1530: om. certissima demonstratio.
25.2.13 Sin iterum rogabit, qua ratione aqua abluimur, rogemus rursus et nos cur uniuersa terra principium in hominis formationem rettulit.1530: retulit? Nam quod sine terra homo fieri potuisset, nemini dubium est. Sed inquietF: inquit quispiam a terra corpus habuisse, ab aqua autem nihil. Verum in hac re aqua non parum confert.
25.2.14 Quamobrem noli curiosius inuestigare. Nam quod pernecessaria sit aqua, uel inde perspicuum est, quod cum ante aquam spiritus inspirasset, in hoc tamen non quieuit apostolus, sed ad aquae necessitatem ostendendam ait: Nunquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur ii1530: hi, qui spiritum sanctum accoeperunt, sicut et nos?B: nos:
25.2.15 Quae nam ergo aquae necessitas? Iam absconditum uobis mysterium aperiam. Sunt et alia, nunc uero ex omnibus unum exposuisse sufficiat.
25.2.16 Primum diuina in hoc consumantur1470: consumant iuditia, sepultura, mortificatio, resurrectio, uita, et haec simul omnia. In aqua enim tanquam in sepulchro caput inmergentibus, uetus homo sepelitur, emergentibus nouus resurgit.
25.2.17 Inde ut facile nobis est inmergi, et emersos respirare, ita deo ueterem sepelire hominem, et nouum induere. Praeterea hinc patris et filii et spiritus sancti uirtutem, haec omnia implere intelligis.
25.2.18 Quod ne coniectura a me, sed uero sensu dictum intelligas, audi Paulum: Consepulti, inquit, sumus cum illo per baptismum. Et iterum: Noster uetus homo simul crucifixus est. Et item1530: iterum: Complantati facti sumus similitudini mortis eius1470/1486/1530: huius.
25.2.19 Non solum autem baptisma crux dicitur, sed crux baptisma. Baptisma1470/1486/1530: Baptismo enim quod1470/1486/1530: quo ego baptizo1530: baptizor, inquit, baptizabimini. Et: Baptisma1470/1486/1530: baptismo habeo baptizare1530: baptizari, quod uos nescitis.
25.2.20 Nam quemadmodum facile baptizamur et emergimus, ita ipse moriens, cum uoluit, resurrexit. Immo longe facilius, quamuis triduum diuini mysterii dispensatione in sepulchro iacuerit.
25.3.1 Cum igitur tantis mysteriis nos deus dignatus sit, uitam dono consentaneam exhibeamus, uitam, inquam, optimam.
25.3.2 Quod si1486: autem si; 1530: si autem1486: autem si; 1530: si autem non adhuc digni estis, totis uiribus contendite, ut digni efficiamini, ut fiamus omnes unum corpus, ut simus fratres. Donec enim dissentiemus1486/1530: dissentientibus, siue patrem quis habeat, siue filium, siue fratrem, nemo sane uera propinquitate deuinctus inuenitur, spiritali propinquitate ablata.
25.3.3 Quid enim utilitatis lutei corporis coniunctio, nisi coniungamur et spiritu? Quid nobis terrena confert cognatio, si in caelis sumus alieni? Alienus est catechuminus a fideli.
25.3.4 Non habet idem principium, non eandem ciuitatem, non eundem parentem, non uictum, non uestitum, non mensam,1486/1530: mensam: non castrum: non domum, nihil commune. Etenim terrena catechumini, caelestia fidelis sunt. Huic Christus rex est, illi autem peccatum et diabolus. Huic cibus Christus est, illi1470/1486/1530: illi quod corrumpitur.
25.3.5 Et rursus huic uestis tinearum opera, illi autem angelorum dominus. Huic terra, illi caelum patria. Itaque cum nihil communicemus, quae cum illis nobis cognatio? Sed eandem matrem habemus, eodem partu nati sumus. Nihil hoc ad uerissimae cognationis comparationem1470: comparitionem.
25.3.6 Studeamus supernae ciuitatis ciues fieri, quousque ab ea peregrinamur.1470/1486: peregrinamur? Oportet ueterem repetamus patriam. Neque enim paruis rebus periclitamur.
25.3.7 Nam si inopina1486/1530: inopia et repentina mors quod absit, nos inuaderet, et caelestium ignari hinc migraremus. Nihil nobis innumera huius saeculi bona ad salutem proficerent, quin nos geenna, uermis uenenosus, ignis inextinguibilis, et catenae maneant indissolubiles.
25.3.8 Sed absit, ut1470: et auditorum meorum quispiam eo damnetur supplicio, quod euitabimus, si sanctis dignati mysteriis, aurum, argentum, lapides preciosos super fundamento, secundum apostolum, aedificabimus.
25.3.9 Hoc pacto hinc emigrantes diuites apparebimus, si pecunias non hic relinquemus, sed per pauperum manus ad perpetuos transferemus1486/1530: transferamus thesauros, si Christo mutuabimus1470/1486/1530: mutuabis,
25.3.10 cui multa debemus, non quidem pecunias, sed peccata. Mutuemus itaque pecunias, ut ueniam accipiamus peccatorum. Ipse enim est qui iudicat. Nolimus eum1470/1486/1530: enim despicere in hoc saeculo esurientem, ut in futuro nos nutriat.
25.3.11 Hic eum uestimento operiamus, ne suo nos auxilio nudos destituat. Si ei potum dederimus, non dicemus cum diuite. Mitte Lazarum, ut intinguat extremum digiti sui in aqua, ut refrigeret linguam meam.
25.3.12 Si hic domi hospitem accipiemus, multa nobis in regno suo habitacula praeparabit. Si in carcerem intrusum uisitabimus, ipse nos uinculis liberabit. Si peregrinum colligemus, nos caelestis regni peregrinos non despiciet, sed supernae ciuitatis participes faciet.
25.3.13 Si infirmo operam praestabimus, quam primum nostras curabit infirmitates. Parua igitur saltem exhibeamus, ut pro paruis maxima accipiamus, maxima mercemur.
25.3.14 Dum tempus est, seminemus, ut metamus antequam hyems adueniat, dum mare nauigari potest, dum huius negociationis sumus domini.
25.3.15 Sed quando erit hyems?B: hyemps. Quando magnus ille et tremendus dies aduenerit. Tunc non amplius mare hoc spatiosum, et inmensum nauigare nobis licebit. Mari nanque praesens haec uita comparatur. Nunc serendi tempus est, tunc messis et prouentus.
25.3.16 Qui non sementis tempore, sed in messe seminarit, est sane ridiculus. Sementis nunc tempus. Non igitur nunc colligendum, sed dispergendum est.
25.3.17 Dispergamus, ut congregemus, non congregemus, ut messem amittamus. Hoc enim, ut dixi, tempus ad serendum nos uocat, ut distribuamus, non colligamus, erogemus, non recondamus.
25.3.18 Nolimus tempestiuum tempus contemnere, sed ubertim semen iaciamus, nec ulla ex parte nostris parcamus facultatibus, ut multiplicem dei in nos remunerationem liberalitatemque experiamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1470/1486/1530: et in secula seculorum Amen.