25.2.13 Quia interrogantem cuius gratia a qua assumpta est, interrogabimus et nos cuius gratia in principio terra in hominis plasmationem inducebatur. Quando enim et sine terra facere hominem possibile erat, omni manifestum est.
25.2.13 Sin iterum rogabit, qua ratione aqua abluimur, rogemus rursus et nos cur uniuersa terra principium in hominis formationem rettulit.1530: retulit? Nam quod sine terra homo fieri potuisset, nemini dubium est. Sed inquietF: inquit quispiam a terra corpus habuisse, ab aqua autem nihil. Verum in hac re aqua non parum confert.
25.2.13 Sin iterum rogabit, qua ratione aqua assumitur: rogemus rursus et nos, cur vniuersa terra principium in hominis formationem retulit? Nam quod sine terra homo fieri potuisset, nemini dubium est. Sed inquiet quispiam, a terra corpus habuisse, ab aqua autem nihil. Verum in hac re aqua non parum confert.
25.2.13 Si quis vero interrogaverit, cur aqua assumatur; vicissim interrogemus et nos: Cur terra ab initio ad hominis formationem producta sit. Nam quod sine terra posset hominem formare, nemini non conspicuum est.