Commentarius

[Homilia XXV]

25.1.1 Respondit Jesus: Amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei.

25.1.2 Pueruli quotidie magistros adeuntes, doctrinam accipiunt et recitant, et nunquam hoc agendi finem faciunt; imo nonnunquam noctibus dies adjiciunt, idque pro fluxis rebus facere a vobis coguntur.

25.1.3 Nos autem non a vobis, qui in perfectiore aetate estis, hoc requirimus, quod vos a filiis vestris exigitis. Neque enim quotidie, sed bis tantum in hebdomada: idque per brevem diei partem, ut laborem levemus, vos concioni adesse et attendere hortamur.

25.1.4 Ideo paulatim vobis Scripturarum dicta decerpimus, ut ea facilius capere, et in mentis vestrae receptaculis deponere valeatis; atque in memoria retinere, ut possitis ea aliis referre.

25.1.5 Nisi fortasse quispiam admodum somniculosus sit et ignavus pueruloque hebetior. Dictorum itaque seriem arripiamus;

25.1.6 Nicodemo namque in humiliora decidente, et Christi dictum ad terrenam generationem deprimente, ac dicente impossibile esse senem denuo nasci, Christus generationis illius modum clarius explicat, qui difficile quidem intelligeretur ab eo, qui animali modo interrogasset; possetque tamen ab hac abjecta cogitatione interrogantem erigere.

25.1.7 Quid enim dicit? Amen dico tibi, nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest intrare in regnum Dei; id est: Tu quidem hoc impossibile esse dicis: ego vero admodum possibile dico; ut etiam necessarium sit, et sine illo nemo salvus esse possit.

25.1.8 Necessaria enim, nobis admodum facilia fecit Deus. Nam terrena quidem generatio secundum carnem ex pulvere est: quapropter a caelestibus illa intercluditur: quid enim habet terra cum caelo commune?

25.1.9 Illa vero ex Spiritu facile nobis caelestes illos fornices aperit. Audite quotquot nondum illuminati estis: exhorrescite, gemite: tremenda quippe est comminatio, terribilis sententia; Non potest, inquit, qui non natus est ex aqua et Spiritu, intrare in regnum caelorum.

25.1.10 Quia mortis indumentum gestat, nempe maledictionis et corruptionis: nondum Dominicum accepit symbolum, peregrinus est et alienus. Non habet regium signum: Nisi quis natus fuerit, inquit, ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum caelorum.

25.1.11 Verum Nicodemus neque sic intellexit. Nihil enim deterius, quam humanis ratiociniis spiritualia permittere: hoc impedivit quominus ille sublime quidpiam et magnum cogitaret.

25.1.12 Ideo nos fideles vocamur, ut humanarum rationum imbecillitate contemta, ad fidei sublimitatem ascendamus, et bonorum nostrorum summam hujusmodi doctrinae committamus:

25.1.13 quod si fecisset Nicodemus, res non illi impossibilis visa fuisset. Quid ergo Christus? Ut illum abducat ab hac cogitatione humi repente, et ostendat se non de hac generatione loqui, ait: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum caelorum.

25.1.14 Sic autem loquutus est, ut per hanc comminationem ipsum ad fidem pertraheret, suaderetque ipsi ne rem esse impossibilem existimaret, atque illum a carnalis generationis cogitatione abstraheret.

25.1.15 De alia, inquit, loquor generatione, o Nicodeme; cur sermonem ad terram detrahis? Cur naturae necessitati rem illam subjicis? Hic partus vulgari illo superior est, nec quid commune nobiscum habet.

25.1.16 Haec quoque generatio vocatur, sed nomine tantum communis, re differt. Abscede a vulgari more, alium induco partum in mundum: alio modo gigni homines volo; novum procreationis modum affero.

25.1.17 Formavi ex terra et aqua; non utile figmentum fuit, sed vas deterius factum est. Non ultra ex terra et aqua efformare volo; sed ex aqua et Spiritu.

25.1.18 Quod si quis interroget, quomodo ex aqua? interrogabo et ego illum, Quomodo ex terra? quomodo lutum varias in partes distributum est? quomodo unius speciei erat illud quod subjectum est? Terra tantum erat; quae autem ex illa facta sunt, diversae sunt speciei.

25.1.19 Unde ossa, nervi, arteriae, venae? unde membranae, vasa organica, cartilagines, tunicae, hepar, splen, cor? unde pellis, sanguis, pituita, bilis? unde tot operationes? unde varii colores?

25.1.20 Haec enim non ex terra vel luto proficiscuntur. Quomodo terra accepto semine germinat; caro autem haec accepta corrumpit? Quomodo terra jacta semina nutrit; caro autem ab illis nutritur, non illa nutrit? exempli causa, terra aquam excipiens, vinum fecit; caro saepe vinum accipiens, in aquam convertit.

25.1.21 Unde ergo liquet haec ex terra esse, cum terra contrariam exhibeat operationem, ut dixi? Id ratiocinio assequi nequeo; sola fide accipio. Si ergo illa quae quotidie fiunt et tanguntur, fide opus habent: multo magis illa admodum arcana et spiritualia.

25.1.22 Quemadmodum enim terra inanimata, immota, Deo sic volente virtutem accepit, ut tam mirabilia ex illa prodirent; ita ex spiritu et aqua simul haec mirabilia et rationem superantia omnia facile parantur.

25.2.1 Ne itaque, quoniam illa non vides, fidem neges. Nam nec animam vides, et tamen credis animam esse, et diversam a corpore. Verum Christus non hoc exemplo Nicodemum instituit, sed alio.

25.2.2 Hoc enim, nempe anima, cum incorporeum sit; ideo non in medium adduxit, quia ille adhuc rudior erat. Aliud ergo exemplum ponit, quod cum corporum crassitudine communionem quidem nullam habeat, neque in incorpoream ascendit naturam; id est, ventorum impetum.

25.2.3 Et primum ab aqua orditur, quae tenuior est quam terra, crassior quam ventus. Quemadmodum enim a principio elementum terra subjecta est; totum autem opificis fuit; sic et nunc aqua elementum subjicitur: totum autem est ex Spiritus gratia: et tunc quidem factus est homo in animam viventem; nunc vero in Spiritum vivificantem.

25.2.4 Multum autem est inter utrumque discrimen: anima enim vitam alteri non dat: spiritus vero non per se tantum vivit, sed et aliis vitam praebet. Sic mortuos suscitarunt Apostoli.

25.2.5 Et olim quidem post creationem homo demum formatur; nunc vero contra ante novam creationem novus homo creatur. Nam hic prior generatur, deinde mundus transformatur. Et ut a principio totum formavit, sic et nunc totum ipsum creat.

25.2.6 Et tunc quidem ait: Faciamus ei adjutorium; hic vero nihil simile. Nam qui Spiritus gratiam accepit, quo altero egebit adjutore? Qui in corpore Christi consistit, qua deinde egebit ope?

25.2.7 Tunc ad imaginem Dei fecit hominem; nunc ipsi Deo conjunxit. Tunc jussit illum imperare piscibus et bestiis; nunc supra caelos primitias nostras assumsit. Tunc paradisum habitandum dedit; nunc caelum nobis aperuit. Tunc formatus homo est die sexta, quia complendum erat saeculum; nunc prima die et ab initio, et cum luce.

25.2.8 Ex quibus omnibus liquet, ea quae perficiebantur ad aliam meliorem vitam pertinere, et ad statum nunquam terminandum. Prima itaque formatio Adae terrena est, et post hanc ex Adae latere, mulieris, et post illam ex semine, Abelis.

25.2.9 Attamen nullam explorare possumus, nec sermone describere; etsi illa crassiora sint. Quomodo ergo spiritualis per baptismum generationis, quae longe sublimior est, rationem dare poterimus? quo pacto stupendi partus ratio a nobis expetatur?

25.2.10 Nam et Angeli huic generationi adfuere. At vero modum explicare mirabilis illius per baptismum generationis, nemo potuerit. Adfuerunt illi, nihil efficientes; sed ea quae fiebant solum videntes. Pater, Filius et Spiritus sanctus omnia operatur.

25.2.11 Obtemperemus ergo Dei sententiae, quae est ipso visu certior. Nam visus saepe fallitur: illa falli nequit. Obtemperemus itaque ipsi. Nam quae illa quae non erant produxit, de eorum natura loquens fidem meretur.

25.2.12 Quid igitur illa dicit? Id quod efficitur esse generationem. Quod si tibi quispiam dixerit, quomodo? ex Christi sententia os ejus obstrue, quae magna claraque est demonstratio.

25.2.13 Si quis vero interrogaverit, cur aqua assumatur; vicissim interrogemus et nos: Cur terra ab initio ad hominis formationem producta sit. Nam quod sine terra posset hominem formare, nemini non conspicuum est.

25.2.14 Ne itaque curiosius inquiras. Quod enim necessaria sit aqua, hinc ediscas; cum aliquando Spiritus ante aquam descendisset, non hic stetit Apostolus, sed ut ostendat hanc necessariam nec superfluam esse, vide quid dicat: Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum sanctum acceperunt sicut et nos?

25.2.15 Quid ergo opus est aqua? Hoc jam dicam, ut occultum mysterium vobis aperiam: sunt enim1862: quidem hac de re arcani quidam alii sermones. Interim autem vobis ex multis unum dicam. Quis ille est?

25.2.16 Divina celebrantur in hoc symbola1862: symbolo: sepultura, mortificatio, resurrectio, vita, et haec simul fiunt omnia. In aqua enim tamquam in sepulcro caput immergentibus nobis, vetus homo sepelitur ac demergitur totus: deinde nobis emergentibus, novus exsurgit.

25.2.17 Ut enim nobis facile est immergi et postea emergere; sic Deo facile est veterem sepelire hominem, et novum inducere. Ter hoc fit, ut discas virtutem Patris et Filii et Spiritus sancti haec omnia implere.

25.2.18 Quod autem haec non per conjecturam dicta sint, audi Paulum: Consepulti sumus cum illo per baptismum in mortem; ac rursum, Vetus homo noster simul crucifixus est; et iterum, Complantati facti sumus similitudini mortis ejus.

25.2.19 Non modo autem baptisma crux dicitur; sed crux quoque baptisma. Baptismo quo ego baptizor, vos baptizabimini; ac rursum, Baptismo habeo baptizari, quem vos nescitis.

25.2.20 Quemadmodum enim nos facile baptizamur, et emergimus; sic et ille mortuus, cum voluit resurrexit; imo longe facilius, etiamsi triduo per mysterium et oeconomiam manserit.

25.3.1 Talibus ergo dignati mysteriis, vitam tanto dono dignam exhibeamus, optimum institutum.

25.3.2 Qui vero nondum his dignati estis, omnia facite ut iis dignemini, ut unum corpus efficiamur, ut simus fratres. Quamdiu enim sic separamur; etsi pater quis fuerit, etsi filius, etsi frater, quivis tandem fuerit, nondum vere cognatus est, cum a superna cognatione sit abstractus.

25.3.3 Quae enim utilitas ex lutei generis conjunctione, cum spiritualiter non sumus conjuncti? Quod lucrum terrenae affinitatis, cum in caelis sumus extranei? Extraneus quippe est Catechumenus fideli.

25.3.4 Neque enim idem ipsum caput habet, non eumdem patrem, non eamdem civitatem, non escam, non indumentum, non mensam; sed omnia segregata. Etenim huic omnia in terra, illi omnia in caelo: huic Christus rex est, illi peccatum et diabolus: huic Christus deliciae, illi corruptio.

25.3.5 Indumentum quoque illi vermium opera, huic Angelorum Dominus. Civitas huic caelum, illi terra. Cum ergo nihil commune habeamus, in quo, quaeso, communicabimus? Sed eodem partu, ex eadem vulva prodimus? Verum neque hoc sufficit ad genuinam cognationem.

25.3.6 Studeamus igitur, ut supernae civitatis cives simus. Quousque in exsilio manemus, cum oporteret veterem repetere patriam? Neque enim de re nullius precii periculum est.

25.3.7 Sed si accidat, quod Deus avertat, inexspectata morte non initiatos hinc abripi, etiam si mille bonis instructi simus, nihil aliud nos excipiet, quam gehenna et vermis venenatus, ignis inexstinguibilis, vincula insolubilia.

25.3.8 Verum absit ut quispiam auditorum supplicium illud experiatur. Quod vitabimus, si sacris mysteriis dignati, aurum, argentum et lapides pretiosos pro fundamento ponamus.

25.3.9 Sic enim poterimus illo abeuntes, divites apparere, quando non hic pecunias reliquerimus, sed ad tutos illos thesauros transmiserimus per manus pauperum; quando Christo mutuum dederimus.

25.3.10 Multa debemus illic, non pecunias, sed peccata. Mutuo igitur illi pecunias demus, ut impetremus remissionem peccatorum. Ipse enim est qui judicat. Ne despiciamus illum hic esurientem, ut et ipse nos ibi nutriat.

25.3.11 Hic induamus ipsum, ut non relinquat nos nudos patrocinio suo. Si hic illi potum dederimus, non dicemus cum divite: Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aqua, ut refrigeret linguam nostram adustam.

25.3.12 Si hic eum domi accipiamus, illic multas nobis parabit mansiones. Si invisamus eum in carcere detentum; ipse quoque nos a vinculis liberabit. Si illum hospitem exceperimus, non despiciet nos, qui peregrini et hospites sumus in regno caelorum, sed supernae civitatis consortes reddet.

25.3.13 Si infirmum illum invisamus, cito nos ille liberabit ab infirmitatibus nostris. Ut ergo qui magna pro parvis donis accipiamus; saltem illa exigua demus, ut maxima mercemur.

25.3.14 Dum adhuc tempus est seminemus, ut metamus. Cum enim hiems advenerit, cum mare non ultra navigabile erit, tunc non penes nos erit negotiari.

25.3.15 Sed quando erit hiems? Cum advenerit dies ille magnus et conspicuus. Tunc enim non hoc mare magnum et spatiosum navigabimus: mari namque praesens vita similis est. Nunc serendi tempus est, tunc metendi et lucrandi.

25.3.16 Si quis sementis tempore semina non jecerit, si tempore messis serat inutiliter, sane ridiculus erit. Si serendi sit tempus; non jam colligendum, sed serendum est.

25.3.17 Dispergamus igitur ut colligamus; ne jam colligere satagamus, ne messem perdamus. Nam hoc tempus, ut dixi, ad serendum evocat, et ad erogandum, non ad colligendum et recondendum.

25.3.18 Ne itaque opportunitatem amittamus, sed ubertim semen jaciamus, nec rei familiari ullo modo parcamus, ut eam cum magno recipiamus foenore, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, quicum Patri gloria unaque Spiritui sancto in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY