PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

25.1.3 Sed non uos qui in etate estis non tantum expetimus laborem, quantum uos pueros uestros. Non enim per unamquamque diem, sed duas solum obsecramus dies immorari loquentibus uobis. Magis autem breui diei parte, ut breuem uobis operemur laborem.
CLOSE
Griffolini

25.1.3 Nos autem a uobis, qui perfectiori estis aetate, non tantum exigimus, quantum uos a liberis uestris. Non enim singulis diebus, sed duobus tantum et breui eorum parte, ut uos labore leuemus, hortamur orationi nostrae aures adhibeatis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

25.1.3 nos autem a vobis qui perfectiori estis aetate, non tantum exigimus, quantum vos a liberis vestris: non enim singulis diebus, sed duobus tantum, et breui eorum parte, vt vos labore leuemus, hortamur orationi nostrae aures adhibeatis.
CLOSE
Montfaucon

25.1.3 Nos autem non a vobis, qui in perfectiore aetate estis, hoc requirimus, quod vos a filiis vestris exigitis. Neque enim quotidie, sed bis tantum in hebdomada: idque per brevem diei partem, ut laborem levemus, vos concioni adesse et attendere hortamur.