PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

25.3.2 Qui autem nundum hiis digni effecti estis, omnia agite ut digni efficiamini, ut fiamus corpus unum, ut simus fratres. Nam donec quidem utique secundum hoc destiterimus, et si pater quis fuerit et si frater et si quiscumque nundum cognatus est famularis ea que desuper est cognatione diuulsus.
CLOSE
Griffolini

25.3.2 Quod si1486: autem si; 1530: si autem1486: autem si; 1530: si autem non adhuc digni estis, totis uiribus contendite, ut digni efficiamini, ut fiamus omnes unum corpus, ut simus fratres. Donec enim dissentiemus1486/1530: dissentientibus, siue patrem quis habeat, siue filium, siue fratrem, nemo sane uera propinquitate deuinctus inuenitur, spiritali propinquitate ablata.
CLOSE
Griffolini-Montanus

25.3.2 Quod si autem non adhuc digni estis, totis viribus contendite, vt digni efficiamini, vt fiamus omnes vnum corpus, vt simus fratres. Donec enim dissentimus, siue patrem quis habeat, siue filium, siue fratrem, nemo sane vera propinquitate deuinctus inuenitur, spiritali propinquitate ablata.
CLOSE
Montfaucon

25.3.2 Qui vero nondum his dignati estis, omnia facite ut iis dignemini, ut unum corpus efficiamur, ut simus fratres. Quamdiu enim sic separamur; etsi pater quis fuerit, etsi filius, etsi frater, quivis tandem fuerit, nondum vere cognatus est, cum a superna cognatione sit abstractus.