PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

25.1.18 Si uero quis interrogat: Qualiter ab aqua? Interrogo et ego qualiter natus est Adam a terra? Qualiter enim lutum in diuersas partes diuisum est? Qualiter quod subicitur uniforme? Terra enim erat sola. Que uero ex ea facta sunt, uaria et omnimoda.
CLOSE
Griffolini

25.1.18 Quod siquis interroget quomodo ex aqua?1470/1486/1530: aqua: rursus ego illum: Quomodo ex terra? Quomodo lutum in aliam transiuit materiam? Quomodo unius speciei subiectum (terra enim sola erat) uaria et diuersa effinxit?1470/1486: effinxit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

25.1.18 Quod si quis interroget, quo modo ex aqua, rursus ego illum, quo modo ex terra? Quo modo lutum in aliam et aliam transiuit materiam? Quo modo vnius speciei subiectum, terra enim sola erat, varia et diuersa effinxit?
CLOSE
Montfaucon

25.1.18 Quod si quis interroget, quomodo ex aqua? interrogabo et ego illum, Quomodo ex terra? quomodo lutum varias in partes distributum est? quomodo unius speciei erat illud quod subjectum est? Terra tantum erat; quae autem ex illa facta sunt, diversae sunt speciei.