PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

25.3.18 Ne igitur tradamus oportunitatem, sed copiosum semen summittamus, et nulli parcamus eorum qui intus sunt, ut cum multa ea recipiamus retributione gratia et clementia domini Ihesu Christi cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu in secula seculorum amen.
CLOSE
Griffolini

25.3.18 Nolimus tempestiuum tempus contempnere. sed ubertim semen iaciamus: nec ulla ex parte nostris parcamus facultatibus: ut multiplicem dei in nos remunerationem liberalitatemque experiamur. Gratia et benignitate domini nostri Ihesu christi: per quem et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto et in secula seculorum Amen.
CLOSE
Montfaucon

25.3.18 Ne itaque opportunitatem amittamus, sed ubertim semen jaciamus, nec rei familiari ullo modo parcamus, ut eam cum magno recipiamus foenore, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, quicum Patri gloria unaque Spiritui sancto in saecula saeculorum, amen.