25.1.22 Sic enim terra que est inanimata, que immobilis, fortificata est uoluntate dei, et tot et ex ipsa facta sunt miracula, ita et spiritu aque adueniente, inopinabilia hec et cogitationem superexcedentia, facile omnia fiunt.
25.1.22 Nam quemadmodum terra inanimata immobilis diuina uoluntate ad tanta miracula producenda uires accoepit, ita a1486/1530: om. spiritu et sensibili aqua omnia haec admirabilia et humanam excedentia cogitationem facile exoriuntur.
25.1.22 Nam quemadmodum terra inanimata, immobilis, diuina voluntate ad tanta miracula producenda vires accepit: ita spiritu et sensibili aqua omnia haec admirabilia, et humanam excedentia cogitationem facile exoriuntur.
25.1.22 Quemadmodum enim terra inanimata, immota, Deo sic volente virtutem accepit, ut tam mirabilia ex illa prodirent; ita ex spiritu et aqua simul haec mirabilia et rationem superantia omnia facile parantur.