PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

25.2.5 Et tunc quidem creaturis factis, homo postea plasmatur. Nunc autem contrarium est. Ante nouam enim creationem homo nouus conditur. Etenim primus hic nascitur et tunc mundus transformatur. Et quemadmodum a principio integrum plasmauit, ita et nunc integrum eum condit.
CLOSE
Griffolini

25.2.5 Et tunc quidem post factam creaturam homo formatus est, hic autem contra. Siquidem ante nouam creaturam, nouus homo creaturB: creatus, et primus nascitur, et tunc mundus transfiguratur, et quemadmodum a principio totum formauit, ita nunc totum creat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

25.2.5 Et tunc quidem post factam creaturam homo formatus est, hic autem contra. Siquidem ante nouam creaturam nouus homo creatur, et primus nascitur, et tunc mundus transfiguratur. Et quemadmodum a principio totum formauit, ita nunc totum creat. Et tunc,
CLOSE
Montfaucon

25.2.5 Et olim quidem post creationem homo demum formatur; nunc vero contra ante novam creationem novus homo creatur. Nam hic prior generatur, deinde mundus transformatur. Et ut a principio totum formavit, sic et nunc totum ipsum creat.