25.2.1 Ne igitur quia non uides ea decredas, quia neque animam uides et tamen credis animam habere, et esse quid preter corpus. Sed Christus non ab hoc exemplo eum induxit, sed ab alio.
25.2.1 Noli igitur, quoniam haec non uides, diffidere. Neque enim animam uides, tamen animam esse, et eam te habere, et aliquid praeter corpus esse non dubitas. Verum Christus non hoc, sed alio exemplo Nicodemum allicit.
25.2.1 Noli igitur, quoniam haec non vides, diffidere: neque enim animam vides, tamen animam esse et eam te habere et aliquid praeter corpus esse non dubitas. Verum Christus non hoc, sed alio exemplo Nicodemum allicit.
25.2.1 Ne itaque, quoniam illa non vides, fidem neges. Nam nec animam vides, et tamen credis animam esse, et diversam a corpore. Verum Christus non hoc exemplo Nicodemum instituit, sed alio.