25.2.3 Et primum ab aqua incipit, subtiliori quidem terra, grossiori uero uento. Sicut enim in principio subiciebatur elementum terra totum uero plasmantis erat, ita et nunc subicitur elementum aqua. Totum uero spiritus est gratie. Et tunc quidem in animam uiuentem factus est homo. Nunc autem in spiritum
uiuificantem.