PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

25.2.2 Nam hoc quidem et si incorporea est anima dico, propterea non adduxit id, quia adhuc grossius dispositus erat. Ponit autem aliud exemplum quod neque communionem aliquam ad corporum grossitiem, neque ad incorporeorum ascendit naturam, quod est uenti delatio.
CLOSE
Griffolini

25.2.2 Siquidem anima incorporea est, Nicodemus uero crassioribus adhuc cogitationibus uersabatur. Medium igitur adduxit exemplum, quod non ad solidi corporis naturam, neque ad incorpoream ascendit, hoc est, uenti impetus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

25.2.2 Siquidem anima incorporea est, Nicodemus vero crassioribus adhuc cogitationibus versabatur. Medium igitur adduxit exemplum, quod non ad solidi corporis naturam, neque ad incorpoream ascendit, hoc est venti impetus:
CLOSE
Montfaucon

25.2.2 Hoc enim, nempe anima, cum incorporeum sit; ideo non in medium adduxit, quia ille adhuc rudior erat. Aliud ergo exemplum ponit, quod cum corporum crassitudine communionem quidem nullam habeat, neque in incorpoream ascendit naturam; id est, ventorum impetum.