PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

25.1.2 Pueri parui secundum unamquamque diem ad magistros euntes suscipiunt disciplinas et reddunt, et nunquam cessant a tali procuratione. Sed est quando noctem adiciunt diebus. Et hec pro corruptibilibus et effluentibus rebus, agonem facientes.
CLOSE
Griffolini

25.1.2 Pueri singulis diebus ad magistros proficiscentes: et doctrinam accipiunt: et acceptam recitant: nunquam uacantes: ut scientie possessionem adipiscantur. interdum noctes diebus iungunt: et adhuc pro caducis et fluxis rebus sepenumero illos cogitis.
CLOSE
Montfaucon

25.1.2 Pueruli quotidie magistros adeuntes, doctrinam accipiunt et recitant, et nunquam hoc agendi finem faciunt; imo nonnunquam noctibus dies adjiciunt, idque pro fluxis rebus facere a vobis coguntur.