PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

25.1.21 Vnde igitur manifestum est quoniam a terra sunt hec, terra contrarie habente se ad corpus secundum ea que dicta sunt? Ex cogitatione quidem inuenire non possum, fide uero suscipio sola. Si igitur que cotidie fiunt et palpantur fide indigent, multo magis que ineffabiliora et spiritualiora hiis sunt.
CLOSE
Griffolini

25.1.21 Vnde igitur caro ex terra est,F: est? cum contrariam terrae operationem ostendatB/1470/1486: ostendit? Sane ratione inuenire non possumus, fide sola possumus. Quod si quae quotidie uidemus et tangimus, fide indigent, quanto magis arcana illa et spiritalia.1470/1486/1530: spiritalia?
CLOSE
Griffolini-Montanus

25.1.21 Vnde igitur caro ex terra est, cum contrariam terrae operationem ostendat? Sane ratione inuenire non possumus, fide sola possumus. Quod si quae quotidie videmus et tangimus, fide indigent: quanto magis arcana illa et spiritalia?
CLOSE
Montfaucon

25.1.21 Unde ergo liquet haec ex terra esse, cum terra contrariam exhibeat operationem, ut dixi? Id ratiocinio assequi nequeo; sola fide accipio. Si ergo illa quae quotidie fiunt et tanguntur, fide opus habent: multo magis illa admodum arcana et spiritualia.